130 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
simae concepta. Eripuit enim mihi illam Deus his proxime clapsis diebus non tantum
non expectanti, sed nec opinanti tam dirum vulnus, quo equidem ita me sauciatum
sentio, ut vix unquam consolidari [sic| posse existimem. Speraveram ego, si ita divina
tulisset voluntas, exoptato illo consortio, quo solo beatus vivebam, diutius frui; sed
quia omnipotenti illo domino, cui obloqui non est fas, aliter visum, imo visum af-
flictione hac acerbissima tantum non pessumdare me, aequo, quantum imbecillitas hu-
mana permittit, animo id fero et naturae suum ius concedo. Quia autem solemus
ad amicos nou tantum laetos sed etiam tristes casus nostros referre, ut non minus
dolorum nostrorum quam gaudiorum eos participes faciamus, atque, cum necesse est,
vel solari nos ab iis patiamur, vel eum res ita requirunt, gratulari nobis permittamus :
nolui apud. M**^ D^e? V7?^, quam inter eximios amicos mcos habeo, calamitatem hane
meam, qua vix ulla maior esse potuit, silentio praeterire, non ad suggerendam illi
moesticiae materiam, sed ad levandum paulisper communicatione hac meum. dolorem,
siquidem ad erigendum animum plurimum facere videtur, si habeas, apud quem
libere et querelas et curas tuas deponere possis. Neque dubito MDV" pro. amicitia
nostra hoc nuncio perturbatam fore, cum mihi illam. bene velle certo mihi pollicear.
Reliquit mihi filiam superstitem. trimam. et filium trimestrem, ex quorum conspectu
nonnullam capio consolationem.
Superest adhuc, ut me apud Magnificam Dominationem. Vestram. exeusem,
quod. vina mihi donata non acceperim, quamvis enim superioribus litteris, quas illi
redditas existimo, uon secus ac pro acceptis iam gratias egerim, tamen, eum postea
intellexissem, dolia esse eius magnitudinis, ut superent munuscula ordinaria, quae inter
amicos testandi amoris causa exhiberi possunt, non potui mihi permittere, ut praeter
consuetum mihi morem recipienda iudicarem. | Quamvis enim agnosco liberalitatem
ultro citroque exerceri debere, tamen fateor me esse hac in parte iustis de causis
minime popularem, ct quoniam praeterito anno voluntati MDV** nimis idulsi, facilius
mihi veniam ob non admissum huius anni munus datum iri spero.
Quid in Hungaria geratur, aveo cognoscere. Nostri nunc comitiis suls occu-
pati sunt. Dohemi omnia onera superioris anni hoc. quoque anno sustinere statuerunt.
Silesiis ad diem 20. huius mensis conventus indictus cst. Aliud, quod scribam, non
habeo, sed MDV"" divinae tutelae commendo. Rossicio Kalendis Februarii 1600.
Opis soué. v knih. Bludov. 3881—VI. fol. 22. €. 4.
423.
Janovi Jakubovi Gynaeovi do Basileje: dává zprávu o své dlouhé a nebezpečné nemoci,
o narození syna a o úmrtí manželky. — Na Rosicích 2. února 1600.
(Johanni Jacobo Grynaeo Dasileam.) Quod Hieremias olim de se, id ego iisdem
verbis de me affirmare possum. Ego vir ille sum, qui experitur afflictionem virgae