z roku 1600, 7. ledna. 127
Aliud, quod scribam. non habco; proinde te valerc iusso, Dei aeterni tutelae
vos commendo et hospitem vestrum virum singularem officiose saluto. [Bez udání
místa a letopoctu.]
Kone. v knih. Bludov. 3881—VI. fol. 205 &. 33. — *) Pod tím pretrzeno: ,Rossicium".
Psaní toto jakož i předešlé nemají data; z popisu nemoci Žerotínovy, obsaženého у c. 418 a 419»
vysvítá, že č. 418 bylo psáno v posledních osmi dnech před 7. lednem 1600.
419.
Štěpánovi Illésházymu: dává zprávu o nemoci, kterou přestál; o stavu věcí v Sedmihradech,
že by bylo žádoucí uzavříti mír s Turkem. — XNa Rosicích 7. ledna 1600.
(Domino Stephano Illesshazi. Illustris, spectabilis et magnifice domine, domine
et amice plurimo amore et observantia mihi colende, ut integro huius ineuntis anni
curriculo et domi et foris feliciter omnia MDV** cedant, toto id ei animo precari
a Deo Optimo Maximo non desisto. (uod. MDV* literis suis sub ipsum finem anni
praeteriti ad me exaratis de recuperata valetudine mihi gratulatur, id ipsius erga
me optimae voluntati merito ascribo. Quod vero recidisse me in morbum et diutius
quam aute cum eo conflictatum fuisse ignorarit, mean culpam, qui id ad MDV*?"
non retulerim. esse scio; sed quod eo ipso die, quo epistola MDV?* scripta. fuit,
febris, quae per sex septimanas singulis fere diebus vel noctibus me exceruciabat,
tandem me deseruerit, id felicissimi ominis et auspicii loco. habeo. Haud dubie Deus,
qui aliorum. amicorum meorum vota audiit et exaudivit, etiam rationem aliquam
propensi erga me MDV** animi habuit. Utut est, beneficio divino iam octavum diem
febri careo. videorque mihi paulatim et vires recuperare et pristino statui restitui,
quamvis adhuc non parva membris totique vitae insit debilitas et morbi diuturni
vehementia satis ex pallore faciei et macie totius corporis appareat.
Nova, quae MDV* ad me misit, quamvis aliunde quoque erant ad me perlata,
tamen quod copiosius, diligentius et maiore fide perscripta sint. quod multa singu-
laria. habeant, quae ab aliis nondum acceperam, tum etiam quod à MDV? venerint,
grata habui, imo gratissima. De Valacho semper suspicatus sum cum Valacha fide
acturum, nec unquam mihi persuadere potui, tantum periculorum, laboris et expen-
sarum subiturum illum nostra et Chnristiauitatis causa vel in solius caesaris gratiam.
Adde, quod Sigismundi olim principis primum incerta, post adversa fortuna euni
cautum faciet et dominii ampliandi cupiditas haud difficulter datae fidei oblivionem
inducet, nee Transsylvania ea provincia est, cuius possessionem si quis teneat, facile
alteri cedat.
Cum Turcis si.pax certa. firma, honesta iniri posset, optanda certe esset,
nam nihil verius, quam quod Ibraim in litteris suis infert, sumptus ad sustinendum
bellum non aliunde quam a misera plebe colligi, eam autem hac ratione pessum