78 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
mihi vedditis, quibus praeclarum erga me animum ita expressisti, ut, qum mili ac
meis bene velis, nullus. ambigam. Quandoquidem igitur ita natura comparatum, ita
more receptum est, ut in iis potissimum fiduciae nostrae fundamentum statuamus,
quibus nos curae esse et quorum in animo versari nos vel certo nobis pollicemur
vel sine dubitatione confidimus, adolescentem hunc tibi litteris meis. commendatum
ea|te|nus. volui, ut qui credam, te pro ea, quam ad me declarasti, egregia. voluntate
in promovendo, fovendo et sublevando illo nihil operae, nihil diligentiae, nihi] fidei
denique praetermissurum. At quod sane cum autoritatem eorum, qui consilio huic
meo sese principio opposuerant, infirmavit, tum me quodam modo haesitantem et
fere in partes traductum confirmavit in priori sententia, adeo quippe persuasum,
nihil tam arduum fore, nihil tam immite, nihil itiam tam invium, quod tuo et cete-
rorum amicorum fideli auxilio, prudenti consilio superandum. perferendum, pene-
trandum sibi adolescens desperare possit. Nam alioquin non me latet, quantae illi
subeundae erunt difficultates, non quod ingenio ipsius diffisus, quominus scholasticos
labores tolerare possit, timeam, vel quod modestiae parum certus, quominus durius-
eulos. urbanorum mores aequo animo perferre possit, dubitem, sed quod metuan,
ne eoruni quibus impune est in bonos comites iacere, contumeliis, et sodalium,
quibus et iocari et pungere permissum est, ludibris animus ipsius nondum in hac
tenera aetate adversus talia satis firmus in transversum agatur.
Intelligis, quid velim, et quod non temerc huic reformidem, forsan mecum
sentis. Sunt enim mihi timoris causae non tantum ex niae pueritiae memoria et
propriis experimentis petitae, sed aliunde quoque suggestae. Nam non ita pridem ad
me perscriptum, quosdam novas ciere turbas et tubam seditionis contra bonos inflarc,
qua periclum urbis et perniciem ipsorum excitarunt et vicinos principes ac res-
publicas, ut intercessione sua opem afflictis ferrent, perpulerunt. Proinde te, cui pios
odio non esse satis scio, etiam atque etiam rogo, ut si minus a publicis iniuriis
euni tueri possis, saltem ne quid privatim patiatur, prohibeas, studia autem ipsius
ita adiuves, ut discipuli tui profectus si non adaequare, saltem imitari possit. Porro
comitandum illum et deducendum Circlero meo commisi, praeceptore, quem nosti,
retento. Apud eos potestas erit de pueri studiis, victu, sumptibus constituendi,
dummodo НЫ sit etiam, et esse quidem pro certo habeo, voluntas consilii sug-
gerendi, quo uterque indigebit, si quidem alter nunquam vidit Argentinam, alter
multis annis inde abfuit. Et quia te non defuturum huic officio pro expectatione
mea existimo, non ero longior, sed valere te iusso et divinae custodiae commendato,
epistolae finem imponam addita prece, ut viris doctis in accademia illa viventibus
plerisque, ut opinor, amicis meis, plurimam salutem nomine meo significes. tossicii
8. Maii 98.
Konc. arch. Dludovského Vl. 3881 f. 5. 6. 19.