z roku 1596. 11. čercna--12. července. 49
et fama periclitandum esset, quod sane mihi esset molestissimum, tibi vero acerbis-
simum. Nam illi, qui a. pactis recedunt et qui lites movent contra conventi formulas,
statutam habent poenam, quam qui incurrunt, magnam honoris et dignitatis faciunt.
iacturam. Itaque magnopere oro. ne te eo alienis consiliis deduci patiaris. At si in
Austria rem experiri: iudicio et bona. quae isthic possidet, impugnare. decrevisti,
equidem non dissuadeo, quamvis satis perspiciam, habiturum te isthic non infimae
authoritatis adversarios. Tentare. tamen aliquid parum interest. Ego profecto aequitati,
imo iustitiae. causae tuae. non diftfido, verum. de his vel tecum coram, si Olomucium
veneris, vel eum eo, quem isthue miseris rerum tuarum procuratorem. — Nunc pro-
peranti tabelario mos est gerendus, ob cuius festinationem nec Rimaio potui re-
scribere, eui quidem. proxima occasione hae in parte. satis facturus sum. Deus aeternus
te, illustris baro, et tua omnia sua divina providentia regat et gubernet. Drzewo-
hosticio 22. Junii 96.
Biblioteka Bludovská 3883-1I.
138.
Emerichovi Forgäèovi: soud zemsky że se nemůže vklädati do pře jeho s paní Zborovskou
a se zhourenÿmi poddanÿmi Brumovskÿmi, ponévadz soudi a nesmifuje; paustvi Brumovské
není ještě od Zborovské postoupeno a ltitansti jsou dědici Brumova. Zmiňuje se o sněmu
Olomouckém, ma němž budou volení: vyslaní ke sněmu generálnímu do Prahy. — Na Dřevo-
hosticích 12. července 1546.
“idem (Domino Emerico Forgatseh baroni de Guhnes). Reddidi abeunti
Derfingero: libellos tuos, illustris. vir, quibus paucis verbis adnotatum est, quid in
rebus tuis Olomucii actum, quid statutum. — Displicebit fortasse denegatae petitionis
aeerbitas, attamen praeter ius et morem nihil nobis licet, neque ea est potestas
autoritasve senatus nostri, ut in rebus insolitis quenquam. ad oboedientiam praestandam
cogere possit: quanto igitur minus promarchionis, cuius iurisdictio limitibus certis
inclusa est, et a cuius mandatis eum ad principes tum ad ordines et senatum pro-
vocare licet. Danda igitur nobis sedulo opera est, ne iussis inconcinnis atque ineptis
elevetur nostra autoritas, qua semel labefacta. verendum esset, ne postinodo prostrata.
penitus cuilibet pedibus conculcanda subiaceret. Hine factum, quominus legati vel,
ut nunc moris est appellare, commissarii ad coércendos subditos tuos concessi fuerint.
Periculum. enim erat. ne illi; quos constituissemus, posthabitis mandatis nostris id,
quod cis hac in parte fuisset iniunctum, subire neglexissent atque hac via aditum
aperuissent ceteris ad despectum existimationis nostrae. Commissari etenim non ab
alio quam a principe vel ab ordinibus in. publico conventu dari possunt. Arbitri tum
conceduntur, cum utrinque partes id postulant. Nostri officii iudicare tantum est,
non componere lites, idcirco coetus noster non alio quam iudicii nomine appellatur
ad designandum cum munus nostrum tum potestatem. At ponamus, licitum id nobis
Archiv Cesky XXVII. 7