z roku 1596, 6. května—9. června. 47
130. Kateřině Zajímačce z Kunštátu radí, jak zachovati se má k převoru Znojemskému
v příčině jedné vsi. — Na Rosicích 1596, 5. června. Brandl IL. 1. 154.
131. Kristině z Roggendorfu oznamuje, že ve sporu mezi ní a syny jejími o statky
:nemůže býti na její straně. —- Na Rosicích 1596, 5. června. Brandl II. 1. 155.
132.
Karel s Žerotína Emerichu Forgáčovi omlouvá se, že mu dlouho neodpověděl na dopis
jeho; děkuje za list zaslaný Rimayem, jehož velice chválí; žádá Forgáče za radu, čím by měl
Rimaye obdarovati. — Na Rosicích 1596, 9. června.
Eidem. (Domino Emerico Forgatsch baroni de Guimes.) Quod superioribus
diebus binis tuis tum humanissimis tum elegantissimis litteris non responderim. illu-
stris domine, axcusavit me haud dubie Derfingerus, qui me convenit itineri iam
aecinctum et vidit etiam abeuntem. Praestiti tamen, quod iussisti, co animo. quo
et in posterum semper tuis mandatis sum obtemperaturus; meoque exemplo induxi
etiam nostratem quendam bonun iuvenem et tui apprimis studiosum, qui se tan-
tundem promisit subiturum, quantum ei per te imponeretur. Quamvis autem dis-
cedens certo mecum statuissem. ut ex itinere tibi reseriberem. non tamen id licuit.
quod. per illecebras itineris et qui in illo mihi contigit perpetuus amicorum et con-
sanguineorum tum conspectus tum conventus, vario distraheretur animus. — leversus
deinceps plane in eo fui, ut quam primum proprio tabellario ablegato et tibi satis-
facerem et mihi, cum ecce praeter expectationem. comparuit dominus himajus cun
litteris tuis, spirantibus tuam erga me solitam benevolentiam. Illius adventus certe
mihi fuit gratissimus multis de causis jucundaque mihi hactenus fuit cum ipso de
variis rebus communicatio; elucet enim cum in facie tum in oratione egregia viri
virtus, morum facilitas, iudicii acumen, dexteritas ingenii et reliqua divinae gratiae
munera, per quae alii alis praestant; quibus me ita adiunxit sibi, ut iam vix opus
fuerit ad copulam animi restitutione diarii mei primi, amicitiae huius etiam in po-
sterum, favente Dco, duratiori conciliatoris.
At illud. nihilominus aeceptiosissimi muneris loco mihi fuerit, pro quo utinam
meritam atque ipso dignam gratiam referre possim, diu mecum consultaus multa
volutavi, quibus illi possem aliquo modo testatam facere animi mei gratitudinem:
sed nihil reperi, quod: aequiparare possit promptitudinem illam, quam in gratificando
me et beneficio afficiendo declaravit, à qua sane me longitudo itineris nec pericula
viarum nec sumptuum maguitudo avocare illa potuerunt. Unde pudet me et pudet
vehementer dimittere eum à me nullo onere ornatum; malo tanien differre rem.
quam vel in ipsum vel in me peccare. Àd tuum itaque consilium recurro, mi pater,
atque pro tuo in me amore, pro mea erga te reverentia vehementer peto, ut, si
quidem mentem Rimaji ob diuturnam consuetudinem me magis perspectum habes,