z roku 1610, 2.—8. listopadu. 541
injuria eorum repudiemus, sed consulamus et honori regio et libertati securitatique
publicae, qua sine nec vita nobis optanda; at vero de his proximis literis, quas
soluto conventu ad te dabo, copiosius. De mea ad te profectione, quamvis eam
nunquam ex animo depono, nihil tamen spondere possum, quamdiu suspensus hacreo,
quid mihi certi de pacato crga nos caesaris animo pollicear; dabo tamen operam,
ut me hinc aliquando extricem et fidem liberem. Frater meus uxorem diutino morbo
afflictum et tandem. oppressam luget. Ego meique valemus ; te etium, ill"* Riccarde,
valere jubeo, simulque generosissimae conjugi tuae, tum etiam fratri dilectissimo plu-
rimam salutem asscribo. Itoss. HL. No. Nov. [1610].
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 170 &. 68. — *) Püvodné: quidam Pragensium amicorum.
1706.
Jiřímu hrab. Turzovi: omlouvá se, že mu nepsal; rozepisuje se o výminkách míru mezi cí-
sařem a králem Matyášem, nechvále, že nebylo zůstáno při smlouvě předešlé uzavřené před
Prahou; o pověstech v příčině míru uzavřeného v říši a nábízeného od Španělska Savojsku. —
Na Rosicích 8. listopadu 1610.
Illustrissime, spectabilis et magnifice comes, domine frater et amice plurima
observantia mihi colende. Salutem et omnis prosperitatis incrementum IDV** ex animo
precor et officia mea promptissima et paratissima offero. Fateor, observandissime
domine, nihil mearum ad IDV?" pervenire potuisse, cum toto hoc bimestri spatio
inde ab exitu Augusti nullas ad eam dederim; id vero non tam negotiorum et oc-
cupationum multitudine, quae me ab officio abducent nunquam, quam spe potissimum
ca factum est, fore, ut brevi cum illa Viennae, quo eam accessuram non ignorabam,
convenirem sermonibusque mutuis et familiari de statu rei publicae collocutione diu-
turnum compensarem silentium, atque ea mihi nuper praeterlapsis diebus causa inter
praecipuas fuit co proficiscendi, quod monitus amicorum litteris de adventu illius
sic plane mihi persuaderem, conspectum illius et colloquia non posse mihi per
hanc occasionem excidere; qua expectatione frustratus, postquam serenissimo rege
salutato negotia mea confecissem, urbe relicta in patriam redii Sic itaque, ut
interpretetur IDV* cessationem hanc a litterarum officio, pro benevolentia nostra
ab ea peto, ni velit hoc praeterea iusto excusationis loco admittere, quod noluerim
crebrioribus interpellationibus usum thermarum, quae quietem maxime postulant,
molestiorem illi reddere.
At nunc provocatus humanissimis litteris hodie allatis abrumpo silentium, et
de ratione administrati imperii, quam Viennae se deprehendisse nuntiat, plane cum
ea convenio coniunctis etiam votis, ut vel saniore donentur mente, qui consiliis
optimi rcgis adsunt, vel saniores rex consiliis adhibeat. Legi quin etiam condiciones
pacis inter caesarem confectae, et ea quidem sententia, satius fuisset prioribus pactis