534 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
suis plus nimis obnoxium vix non conficit. Is summo tui tenetur desiderio, cujus
opera et arte non semel jam a difficillimis corporis affectionibus liberatus et resti-
tutus sanitati, ex prioribus successibus magnam et nunc recuperandae salutis con-
cepit fiduciam, quam a Deo in te praecipue collocavit. Nec ego in diversa ab eo
sum sen[ten]tia, ipsemet expertus, quid in arte medica posses et quae pietatem tuam
comitaretur felicitas; ita ut si ili vita longior decreto divino destinata est, per te
maxime in ea retinendum et confirmandum mihi persuadeam. —Constituimus igitur
uterque, de voluntate tua minime dubii, ab ill"^ tuo vacationem tibi ab ordinariis
muneris tui functionibus, ut eo facilius ad nos accedere liceret, in pauculos dies
impetrare; atque in eum finem epistolas nostras ad eum concinnavimus ca spe,
non denegatum iri homini in familia ipsius educato auxilium tuum, praesertim cum
non sit illi animus, te diutius hic remorari, sed audita sententia tua et consilio
accepto, vel remediis à te praescriptis domi per obsentiam tuàm uti, vel, si ita tibi
visum fuerit et permiserit id valetudo ejus, sane non parum aftlicta, Vittingaviam
te, ubi citra dispendium ministerii operam tuam cei navare queas, subsequi. Nisi
itaque sit aliquid, quod impediat, ut hoc precibus nostris des, magnopere rogo, nec
praetermittas occasionem mei, quem ct multis jàm mensibus non vidisti, et qui
etiam conspectum tuum desiderat, conveniendi; de multis enim tecum conferre pridem
cupio et colloquiis tuis, quibus tam diu carui, exsatiari. Ad reliqua quod attinet,
XV. Kl. principes Vienna l'ragam versus discesserunt, pace, ut ajunt, confecta, si
caesar conditiones oblatas acceperit; cujusmodi autem illae suut, cum ne legatis
nostris quidem, quos Viennae habemus, scire eas datum sit, co minus ad notitiam
meam pervenisse conjicere potes. Mihi ratio ea tractandi valde suspecta est, at quia
providentiae divinae omnia committo, non admodum timenda. Principes isti scripto
ad caesarem edito, quam malo in nos animo sint, palam fecerunt laeseruntque famam
omnium nostrum multis modis; et vero utrum suae existimationi ea ratione consul-
uerint, alii iudicent. Si illustrissimus tuus, ut nos adire possis, copiam tibi fecerit,
oro te, ut tecum adferas epistolam comitis nostri Hodicii, quam te Dudovicio osten-
disse et probatam illi fuisse scribis; ipse etenim ejus legendae desiderio ardeo, cum
ut ingenio foecundo est, non nisi lectu dignissimam scribere potuerit. Vale, nobilis-
sime Lavine, et conjugi tuae honestissimae multam meo nomine salutem imperti.
Rossie. XIII. Cal. Sept.
Kone. v knih. Bludov. 3881 fol. 168 v ¢. 58.
1696. Vavrinci Sehuhartovi, lékati: žádá od něho zpráv o Odkolkovi. — Ve Znojmě
31. srpna 1610. (Konc. lat. v knih. Bludov. 3881 fol. 168w, č. 59.)
1697. Hrabéti Jirímu Thurzovi stízné dovozuje: Domino Lorantfi nulla a me iniuria
facta est, quod rogatu domini Itziczanii praefectum ipsius ad IDV?" detulerim. -- Na Rosicich
31. srpna 1610. (Opis lat. Zerotínem opravovaný v knih. Bludov. 3881 č. 60.)