EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

516 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

Lucanum, quod rebus nostris minus faveat, fere culpa carere dixerim; pri- vatim male acceptus а тео fratre, publice etiam neglectus est. In mea tempora si incidisset, vel monita mea pluris fuissent apud fratrem, forsan nobiscum viveret et cum dignitate; habet enim, quae eum gratum et jurc suspiciendum reddunt iis, qui publica et praesertim militiam tuebant(?. Nunc frustra de conciliando cogitarem, postquam ad caesaris et Saxonis gratiam uteunque admissus et emolumenti, quod ex patroni tui liberalitate spe certa sibi promittit, cupidus, ne utroque, si in nos sit propensus, excidat, merito metuit. Itaque dissimulandam potius offensionem judico et comitate paulatim alliciendum. ut. ni prosit, saltem non noceat: nullum etenim hostem contemno.

Apud nos omnia adhuc tuta, quieta saltem; nubem tamen illam Passaviensem observamus attente; reliquos, Teschinensem praesertim, non adeo, quamvis concursum istum ad Dudovicense oppidum, ubi Puchamii militem lustrandum ajunt, non negli- gimus omnino, quod coligamus quodam modo, ac si ab ea parte de impetu in nos faciendo cogitaretur; jussi proinde Kopezianium, ut eo digrederetur e propinquo ad exploranda ipsorum consilia. Pacem et si optamus et speramus etiam, non tamen impotenter desideramus, eum minime diuturnam fore polliceeamur nobis ex. eorum. cum quibus nobis res est, ingenio. "Tractatur eo nunc Viennae, sed adeo lente, ut multis nauseam res moveat; mihi vero, licet absenti, suspicionem. non. levem affert fraudis et alieni ab expectatione nostra successus. Ad militem, quem jam sub sti- pendio habemus, adjecerunt ordines sexcentos scloppetarios, quibus Albertum Wald- steinium pracfecerunt, ct mille equites indigenos duce Petro Sednicio [sic]. Iis copiis ubi regis ct Hungarorum auxilia accesserint, pares nos futuros puto ni superiores hostili potentiae; non tamen in his fiduciam posui, sed in Deo, qui judex est fu- turus candoris nostri ct perfidiae partis adversae. Zahradecii literas remitto, lubens desiderio tuo morem gerere, sed pudet me ad eum de re tantila scribere, quamvis sordes istas in homine praesertim non inelegante nec inope merito improbo: suadeo vero, ut injuriam vel dissimules, vel ope patroni tui persequaris. Caetera praetereo. unum addo, non videri mihi, ut de uxore et familia. alio transportanda adhue co- gites. Vale. Ross. VIT Id. Jul. [1610].

Kone. v knih. Bludov. VI—3881 fol. 16L v è. 39.

1676.

Jitimu lérazimovi Tschernemblovi: táže se, jaké pomoci nadíti se může Morava od stavů ra- kouských ; s cesty jeho ke dvoru Pražskému sešlo; žádá ho za sehůzi, dává zprávu o zbrojení císaře a j. Na Rosicích 9. července 1610.

Cum huic militari viro, a quo has aceipies cum litteris ordinum, Lincium ad vestros deputatos abeundum esset, iussi, ut de via ad te detlecteret ca potissimum



Text viewManuscript line view