514 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
libertatem animis non adimat: alioquin non custodia, sed carcer merito dici haberi-
que potest, servitute quavis durior et acerbior. At custodia, quam ais, mera est
aptivitas, qua ubi aliquem. prehendi tenerique contingit, actum est de libertate:
quid enim magis servile, quam auimum adeo debilitari timiditate et frangi, ut nec
proloqui audeas, quod exusi [ex usu?| sit, nec consulere, quod in rem communem faciat,
cum vel ipso Tiberio, qui inter principes tyrannos referri potest, teste voces liberas
in libera civitate esse oporteat. Sed tu quiden, si porro isto tibi placeas silentio
atque adeo in hane lacunam servitutis te ipsum demerseris, extra injuriam fueris,
quae nunquam in volentes cadit; at qua culpa mea accidit, ut cum mutis (condona
hoc familiaritati nostrae) mihi intercedere debeat consortium? Mutum appello, cum
ab co nihil differat, qui propriae linguae necessarium interdixit usum: ferendum id
esset in privato, qui quo modestius publica attiugit, eo laudatius agit; at cui patria
se ipsam credidit, in cujus sinum curas suas conjecit, illi non oris proprii, sed sa-
lutis publicae custodia incumbit. Nee tu negare potes, quin ex eorum numero sis,
cum te ordines in coetum defensorum avitae libertatis cooptarint: publicam ergo
cum sustineas personam, qua ratione te excusabis, dum consilia tecum de publicis
communicanti, suffragium tuum in negociis ad rem publicam pertinentibus exposcenti
vel nihil respondes vel aliena? Annus fere est, cum primum te de periculis tum
impendentibus, jam. involventibus utrosque, tum praevisis tantum, nuuc etiam. oculos
nostros ferientibus monere coepi, cum exemplo nostro proposito ad cavendas adver-
sariorum fraudes, quae jam in vim apertam evaserunt, sum cohortatus; at quid tu?
minas tantum, eoque ferendo duriores, quo magis, cui ex diuturna servitute assue-
vistis omnes, a simulatione aulica expressas, quam a consilio fideli et amante pro-
fectas [esse] apparebat.
Ab co tempore bis ni ter de insidiis adversariorum, de causis conducti
a nobis militis. apud te egi; nuper etiam, quid principes Germaniae nobis ct cae-
teris. provinciis unitis per marehionem Drandeburgicum — renunciandum | jusserint,
exposui: ad hoc tu nihil omnino, vel adeo modice et verbis inflexis, ac si data
opera occultare seutentiam fuisset animus. At quid tandem fiet, si suspiriis tantum
vel nutu, vel conjeetu oculorum mieando vel vibrando agemus inter nos, interim
vero usum sermonis, locutionis et scriptionis subsidium, quibus non natura, sed
Deus ipse humanum genus conjunxit et quo solo adjumento communionem. mutuam
constare et evalescere. voluit, periculi vitandi causa omittemus? Pereundun omnino
in hoc malis?
Certe audendum est aliquid. Quod si ad omnem periculi umbram. coliorru-
eris, frustra bene coepisti, cum in medio cursu constantia te desinit. Quo loco res
nostras futuras existimas, si tautum nobis cordi fuisset, digito compescuisse la-
bellum; pridem una vobiscum praeda fuissemus Passaviensibus. Nunc quia metu