z roku 1610, 3.—8. července. 513
nomen nihil audiums hactenus; ac ne arma tantum expedire videamur, scripto etiam
rem agimus, litteris ad Bohemos, Silesios, Lusatios datis, quibus fidem illorum et
auxilia serio imploramus, quemadmodum etiam aliis ad. palatinum. Hungariae ot ad
utriusque. Austriae. ordines peculiariter seriptis rogamus, ut ad defensionem regis et
provinciarum — cogitationes suas plenius convertant; non enim negabo plurimum
nostros homines perturbari nunciis, qui inde et a vobis praesertim. adferuntur, pene
vacuam esse milite provinciam et ad omnem vim hostilem apertam, tum praecipuam
fiduciam: in imbelli rusticana plebe; augeturque suspicio, quod vestrae litterae nostra
tantum auxilia exposcunt, qua autem ratione nobis forte laborantibus succurrere
constituerint, alto silentio praetereunt, imo cum fateantur ordines praeter octin-
gentos seloppetarios ct ducentos equites nihil se amplius in armis habere, satis
ostendunt, mi patriam denudare omni praesidio velint, nullas nobis suppetias ferre
posse. His cum non parum nostros affici certum sit, monendus mihi visus es, ut
autor esses tuis augendi numeri conductitiorum, ut, si opus fuerit, nostri eo ala-
crius spe vestrorum subsidiorum auxilia sua vobis submittant.
Cum nuper Viennae essem, fui autor regi, ut familiarius cum electore pala-
tino ct ceteris evangelicis principibus quam antehac ageret, et communicatis auxiliis
aditum sibi pararet. ad spes maiores. heecepit se facturum omnino et proximis lit-
teris. confirmavit, addito propediem ad cos missum aliquem iri suo nomine, qui con-
iunetioni. huie. initium faceret. Optarem te. Viennam accedere, aut si id minus con-
sultum videatur, in vicinia saltem alicubi subsidere tantisper, dum principes cum
rege transigunt. Id si non improbes, ut Hodiczium, qui iam apud regem est, certi-
orem de adventu tuo facias rogo. De consilio electoris Palatini quid Wittingaviae
cognoveris, cum. commodum fuerit, significabis. Vale. Olomucio V. Non. Jul. 1610.
PS. Quid non ita pridem ad postulata principum Germanorum per Joannem
Georgium. marchionem nobis exposita rescripserimus, cum his mitto, etsi translatio
in liuguam. Germanicam. Dohenicae puritati non respondeat. Tui non minus obser-
vantissimus quam amantissimus et studiosissimus C. Z.
Opis v knih. Bludov. VI—3881 fol. 161 č. 37.
1674.
Budovcovi: vyčítá mu jeho mlčení o záležitostech veřejných ; Žerotín jiz nékolikráte psal mu
o nástrahách nepřátel, a Budovec odpovídal vždy tak, jako by mínění svoje schválně chtěl
zakryti; kdyby Moravané byli bývali tak bázliví, byli by se stali jako Čechové obětí Pasov-
ských; nechť tedy i Budovec spojí se s muZi vlasti milovnymi k její ochraně; jestliže: vůbec
něčeho sluší se obávati, nechť obávají se nejhanebnějšího otroctví, které očekává je u vítěze. —
Na Rosicích 8. července 1610.
(Vencislao Budovicio.) Salutaris quidem plerumque, quaudoque etiam neces-
saria custodia oris, illustris Budovici, dummodo jugum conscientiis nullum imponat,
Archiv Český XXVII. 65