464 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
magis ex voto IDV** quam ea, quae superiori anno celebrata sunt, succedunt et
valetudine, quam tum temporis valde afflicta vidi, prosperiore utitur, est unde pro
ea, quae inter nos est, animi coniunctione gaudeam vehementer; cuius rei explo-
randae causa litteras has ad IDV?" exarandas mihi desumpsi, quamvis alioquin
mihi persuadeam, per molestissimas, quae conventus istius modi parere solent, occu-
pationes parum illi temporis superesse, quod amicitiae et humanitatis officiis tri-
buere possit; ni itaque IDV** incommodum sit, gratissimum mihi accidet, si me de
statu praesenti tum valetudinis suae tum comitiorum fecerit certiorem.
Heri ex litteris a S* M“ domino nostro clementissimo mihi redditis intellexi
quendam, qui legationem ab ordinibus Austriae nostrae confessionis ad comitatus
Hungariae prae se tulit, sparsisse per urbem, ordines Moraviae cum Austriacis in
id consensisse, ut, ni postulatis eorum assensum praebuisset SM, ab ea ad cae-
sarem deficerent. Quamvis autem vanitatem rumoris istius omnibus probis et pru-
dentibus ex se manifestam esse non dubitem, monendum tamen IDV"" et per cam re-
liquos proceres operae pretium duxi, ut, si ad aures ipsius quoque pervenisset,
nullam illi adhiberct fidem: ut enim omnino mihi persuadeo calumniam hanc in
odium Austriacorum conspiratam ab adversariis, ut optimi principis animus suspi-
cione hac imbutus co infensior iliis et eadem opera a nobis alienior redderetur,
ita eertus sum, neminem per universam hane provinciam reperiri, qui hoc moliatur.
Non negarim quidem esse, qui id cupiant, tuta tamen sunt omnia, cum vires eorum,
quibus fortassis haec mutatio grata esset, aut nullae sint aut ita accisae, ut longis-
sime ab hoc periculo absimus. Recte tamen consuluerit IDV* et famae suae et digni-
tati, si 8. M*" pro ea, qua illi devincta est, fide commonefecerit non aliam [esse] horum
rumorum causam et originem quam pollicitationes innumeras, quibus ab aula l'ra-
gensi Austriaci privatim et clanculum lactantur. nec melius comprimi posse, quam si
ea inter subditos aequalitas conservetur, ut disparitas religiosis vel ad demeren-
dam gratiam ilius vel ad amittendam nihil adferat. Omnino opera danda.
est, ut scintilla illa dissidiorum, «quae nescio quos igniculos ex superioris anni in-
cendio adhuc retinent, restinguantur (sic); ni hoc fiat, parum mihi bonae spei reli-
quum est.. |
Quomodo ordines regni repulsam Bohemorum ferant. certior ab IDV* fieri
cupio; seripsi prolixe ea de re ad Dudovicium nostrum; tentandi erunt denuo animi,
nec, ut mea quidem fert opinio, frustra, modo prudenter haec iniuria dissimuletur
et condonetur aliquid imbecillitati humani ingenii. Valeat IDV* et me sibi habeat
commendatum. Bruna V. Kal. Dec. 1609.
Konc. v knih. Bludov. VI —3881 fol. 152 ć. 56.