462 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
triensis; nihil a vero absimile crediderim, si non persuaserim murmur esse totius
Hungariae. Et quid mirum, si desperabundi sine ulla rerum expectatione meliorum
eo usque se proripiant? Vos videretis, quibus jus eiusmodi est.
Jam quid dicam? in vos ipsos quid commisistis? Nam si revera citra fraudem
vel, uno verbo ut dicam, more maiorum ius vobis id esse, ut absque principe nullae
deliberationes publicae ratae esse possint, affirmastis: quis vos a crimine laesae Ma-
iestatis liberabit, quod eo non invito solum, sed prohibente Pragam, caput regni,
occupaveritis, comitia ex arce in praetorium Novae Civitatis transtuleritis, legatos
huc illuc ad. conciliandam ipsi invidiam apud principes expediveritis, repleveritis
totum regnum armato milite, nos vocaveritis ad societatem, cum Silesiis reluctante
ipso et caeteris provinciis regni inconsultis foedus peculiare pepigeritis, extorscritis
denique illi diploma, quo habuit ratum, quidquid vos voluistis, noluit ille. Neque
vos adjuvabunt blanditiae, quibus delinire posse animum vi et probris exulceratum
frustra putastis; nam caesarem clementissimum nuncupando, titulo supremi per orbem
magistratus insigniendo, vos humillinos et obsequentissimos subditos eius nominando,
preces denique et supplices rogatus simulando, interim vero ad omnia animi vestri
desideria illum terrore armorum compellendo et in personis ministrorum crimina
ipsiusmet propria exprobrando: quid aliud fecistis, quam ut ignominiam ipsius magis
et magis augeretis? Si vero, ut justior repulsa legatis data videretur, jus vobis, quod
non est, conmenti[ti] estis *), horreo ut dicam, quanta vos inde infamia manet: cvi-
ruit candor ille Bohemus, extincta est fides, lapsa prudentia, vendita dignitas regni,
generositas illa.antiqua, quae non fucatis et accersitis integumentis involvit, quod
vult, sed fronte aperta et ore masculo denunciat, quod non vult (liceat mihi hoc
dixisse sine felle, sine injuria), deperiit omnis. Vide, quo deventum. Miseret me
vestri, vestri, inquam, quibus post tantos conatus adeo illuserunt adversarii, ut nullum
pateat effugium; quin vel dedeeus hoc sustinere, vel adire ab altera parte vitae
illa et famae discrimina necessum est. Nec hie locum habet exceptio, quam in co-
mitiis, dum ex cathedra rescriptum hoc legeretur, in medium protulisse te audio:
ne fraudi nempe lioc esset foederi cum Silesiis pacto. Nam ut praeteream, quod
scholastici affirmant, universalem positionem nihil excludere; patet tamen, non
admissam fuisse limitationem illam, et quantumvis admissa fuisset, nullo tamen in-
Strumento publice roboratam, cum e contra responsum Hungaris datum omnium
manibus teratur.
Ac vero in his periculis et difficultatibus (ne alia recenseam, de quibus ipse
conquereris) eum versemini, videmini tamen triumphare quasi orbe debellato, cum
non satis fuisset Hungaros tot mensium expectatione delusos cum contumelia prope-
modum dimisisse; nos etiam in theatrum producti. Principio, si est fides penes
autorem. utrum nostri legati simplici evocatione ad audiendum responsum essent