EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

458 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

afflictione non alia firmior, imo nec suavior et consolatio occurit, et quac dejectas mentes magis erigat, quam servire nos non hominibus. sed Christo. apud quem non est moooomokvyno,*ř*) scireque, mercedem nobis repositum apud DEUM haereditatis aeternae. In illum itaque solum convertendi suut oculi, quoties indignis modis officia et beneficia nostra rependuntur, qui ut scrutator est cordium, quae res hominibus negata est, ita optime et quid praestitum est a nobis et quae gratia reponenda, discernit. Sic te facere velim. cum vel Greineri calumniis vel Hockij autoritate urgeris, quorum hic imbecillitatem mentis, ne quid in eum dicam gravius. amicis pridem prodidit, alter perfidia sna inclaruit dudum. Hos itaque quid moreris? Derge in officio, exitum Deo committe. Sic conscientia recti animum tibi reddet pacatum, constantia laudem pariet, et aemulos fortassis ipsos, ni aliud. mitiores saltem reddet, nisi penitus occalluerunt. Nec leve solatium ex felici conjugio et morigera uxore capere potes, quo beneficio offert Deus lancem alteram, dum alteram imposito pon- dere deprimit. Sic enim amaris dulcia miscere solet. ne perpetua rerum adversarum acerbitate frangamur. In. me experimentum hoc quotidie facio, dum assiduo usu co- gnosco, etsi non omnia mihi ex voto succedant, aliqua tamen feliciter evenire; tolero proinde, quae hinc inde me divexant, materiamque iude precibus meis sug- gero, quae fortassis frigidiores essent, si non incalescerent ab hoc igne. Atque ut aliquo. exemplo clarius pateat, nolo te ignorare. arte Jesuitarum pene subtractos fuisse ab obsequio meae jurisdictionis magistratus urbium Olomuezii et Drunae: sed hi beneficiis meis victi nunc quidem modestius mecum agunt. Cum illis vero lis mihi est apud regem, illata quidem, sed nondum in judicium adducta. Drevi etiam mihi res erit cum Maximiliano Leone, provintiae praetore, qui graviter famam meam laesit. Taceo alios, qui dum amicitiam simulant, sunt inimicissimi ; quae ideo recenseo, ut dum vides, quae mihi ferenda sunt, discas, quid tibi sit patiendum. Ad alias utriusque epistolae tuae partes non rescribo, quia tardius redditae, iisque. quorum mentionem facis, iam maxima ex parte peractis, responsum frivolum redderent. Maio de hoc te facere certiorem, rediisse me nuper domum a genero meo, ad quem filiam deduxeram, et per eam occasionem invisisse marchionem Drandenburgicum Krnoviae, utrobique humaniter acceptus et habitus. De Austriacis et quae ex Hungaria ha- bemus, a patrone tuo accipies, ad quem de iis nonnulla. Vale mi Lavine et amici- tiam nostram tuere. Drunae VI. Id. IXb. Tui amantissimus. С. 7.

Opis v knih. Blud. 3881 fol. 151 č. 52. *) Následuje škrtnuté: vereor enim ne Hockius. **) Tak napsáno rukou Zerotínovou zřetelné, s dvěma chybami, misto mgoswmolyvia (přijímání osob).

1619. Marc-Antoniu Lombardovi: doporučuje mu mladého šlechtice z rodu Věžníku, který několik let byl v službách Žerotínových a teď hodlá se zdržeti se svými soudruhy - jaký čas v Ženevě; jest zámožný, neboť otec jeho zanechal jemu i jeho bratrovi jmění v ceně asi 100.000 tolarů; proto mu Marc-Antonio může půjčití peníze, kdyby jich potřeboval, a Že-



Text viewManuscript line view