z roku 1609, 30. října. 455
rium suorum, ut comitia ex voto regiae maiestatis succedant, sed fertur hic vulgo
paucos e primatibus adfuturos Valentino Humonaio ex morbo gravissimo vel fatis
iam functo vel ab ultima die videnda non longe distante. Sic et Magocium et alios
quosdam) propinquiores morti quam vitae domo non abscessuros. Sunt etiam, qui
male ominantur Sigismundo Forgachio, quamvis alia ex causa, ob illam nempe pro-
fectionem, quam, si vera sunt, quae ad me referuntur, armatus Cassoviam suscipit.
Haec eum in finem moveo, ut certi aliquid ab IDV* accipiam. Ut enim procerum
illorum in flore aetatis adhuc constitutorum immaturus obitus, quamvis neuter mihi
aliter cognitus quam de nomine, non mediocriter me perturbaret, sic occasionem
dari periculoso consilio novis tumultibus sane iniquo ferrem animo. Velim omnino
optimo regi bene esse, sic enim optimae securitati horum regnorum et provinciarum
consuli posset; sed nescio, quid in fatis sit, ut omnia in peius ruant.
Dissidia illa cum Austriacis, quae studiose aliunde foventur. exterorum prin-
cipun animos a rebus nostris valde alienos reddunt: et haec fortassis inter praeci-
puas causas, quod Bohemi, contenti foedere cum Silesiis inito, de nobis in societatem
pertrahendis minus fuerint solliciti; cum enim persuasum habeant, multum adhuc
apud nos loci malis consiliis, nunquam se quietem certam et stabilem, cuius maximo
desiderio tenentur, polliceri sibi posse existimant. Et sane non valde aberrant
à scopo, nam ut mili nuuc res videntur constitutae in aula. non longe à novis tu-
multibus absumus. Interim ut nos omnes sic Hungaria praecipue periclitatur, Turca
vicinus gravis et in omnes occasiones intentus, miles praesidiarius ad desperationem
prope adactus, regnum factionibus distractum et scissum parum bonae spei relin-
quunt; nec pro nihilo ducendum est, quod legati nostri propemodum contumeliose
habeantur Pragae, in conspectum imperatoris nunquam admissi, a consiliariis et or-
dinibus vix auditi, in periculo sunt, ut nullis impetratis auxiliis cum ignominia ad
suos relegentur. Hic fructus est prudentiae istius, cuius praecipuum axioma, ut ex
utilitate aestimetur commissorum [?] fides. IDV^, quae ad consilia adhibetur et nunc
praecipuum in patria tenet autoritatis locum, provideat ex parte sua, ne res publica
aliquid tetrimenti capiat. Id ego Deo auxiliante et amicis hic quoque sum praestiturus.
Ceterum quicta hic publica sunt omnia, sed privatim oppugnor à quibusdam
malevolis nunc per cuniculos nunc aperte, ast tutabitur me Deus praeses innocentiae
meae. Medicus, quem iam servitiis IDV** addixeram, in morbum incidit, non gravem
solum, sed ut ipsemet praesagire videtur letalem; a quo sumpta excusatione petit, ut
id muneris, quod sane et honorificum illi fuisset et utile, in alium conferatur. Si
porro DVI* in sententia alendi medici domestici persistet, de alio ero sollicitus. Ubi
fine epistolae imposito IDV*?" quam optime valere iubeo. Brunae III. Kal. Nov. 1609.
Konc. v knih. Blud. VI- 3881 fol. 150 v. & 50.