z roku 1609, 2.—9. října. 449
quanto celerius constituissem. uto autem proximis meis exemptum tibi dubium,
quo te teneri video, de litteris tuis non recte redditis; iis enim utramque me acce-
pisse signiticavi, et quod responsum in tot dies distulerim, excusatione vera quidem
sed minus fortasse idonea purgavi. "Tibi vero, mi domine, multam habeo gratiam,
quod uon habita ratione occupationum gravissimarum subinde tamen me compelles et de
statu rerum vestrarum certiorem facias; mihi, fateor, vel non eam inesse diligentiain
vel non sufficere vires, vel alia defungendo officio huic deesse adiumenta, quam ob
rem iterum, ut me excusatum habeas, peto.
Hodicium nostrum tecum iam esse non dubito, nec ambigo collatas inter vos
mutuo communes querelas, sed nec ego ignoro inulta perperam fieri et multa nobis
obvenire praeter expectationem; nolim tamen acciri remedia morbo ipso graviora, sed
dandum aliquid tempori et naturae, quae, ubi modus tenetur in rebus, solet per
se ipsam supertluos et vitiosos expellere humores; nec dubium est apud me, hoc loco
eundem rem habituram successum, si praematuris consiliis nostris ordinem in hu-
manis communem non praevertcerimus.
At semper me tamen ad eum modum intelligi volo, in quem nuper senten-
tiam meam explicui: a turpi enim et ignava patientia omni abhorrui tempore, sed
nec minus aversatus sum intempestivam audaciam, in qua ut venustatis [?] multum ita
et multum periculi inesse nunquam non iudicavi. P'idamus Deo quotidie removenti
instrumenta, quibus hactenus satan quietem nostram turbavit; aperuit id in Feliciano
Moschovio, homine perditissimo, misere nuper e vivis sublato, quem alios secuturos
non dubito.
De unione cum Dohemis non me fefellit opinio: amici enim, quos inter illos
habeo, vel silentio praetereunt, quae rogatu ipsorum proposui expendenda, vel diffi-
cultates et impedimenta opponunt, vel elati prospero in speciem successu negligere
eam videntur; atque hinc mihi videtur manare consilium, quod princeps Anhaltinus,
à quo hodie litteras accepi, ostendit, ut nempe persuasionibus et precibus nostris
(provincias autem intelligit et nominat) pelliciantur Bohemi ad cam amplectendam.
go autem non adeo abiecto sum animo, ut unquam hoc suadeam, praesertim qui
nunquam cam, ut nosti, probarim nec quidquam in ea praesidii esse statuerim
unquam, etsi nonnullas eius ineundae rationes potius, ne refragari sententiae ami-
corum viderer, quam ut meo obsequerer iudicio, et Ursino et Turriano proposuerim.
Ad motus Stvriae quod attinet, Styrii nostri Schmidius et Kandelbergerus,
qui se frequentes inde litteras accipere testantur, quidquam se de illis scire negant,
et ut perspicere mihi videor, tibi tamen soli hoc dictum esto, non multum popula-
rium suerum animis, viribus et zelo tribuunt; scio te ea esse ingenii perspicacia,
ut non quivis fumus te excaecet. In fasciculo litterarum Rosenbergicarum, quem heri
acceptum hac occasione transmitto, existimo juclusas esse litteras principis Anhaltini.
Archiv Český XXVII. 57