444 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
dubios tenere possit; ut taceam, nil apertius dici potuisse, quam dum nos omuium
vestrorum hostium hostes profitemur et adversus omues auxilia pollicemur. nemine
excepto, quam duobus istis principibus, quos, exemplum vestrum imitati, non nostrum
secuti consilium, universitati hostium non minus (absit injuria verbo), quam vos,
inepte [sic] exemimus. De Austriacis vero et coeteris quid pollicear, non habeo; pru-
dentiores non dubito eodem propendere, reliquis non magna publici commodi cura. Sed
haec inter praesentes melius discuti poterunt, exactius perpendi. Adesto igitur et
quid isthic fortasse deperdideris, hic repende. Vale, vir illustris, et amari te a me
certus esto. loss. NIIIL. М. УП). Opis v knih. Bludov. 3881 fol. 148 ć. 39.
1596.
Lavinovi vyčítá, že od své svatby dosud nepsal; vyslovuje radost z toho, že Čechové domohli
se svobody náboženství; oznamuje, že koupil ves Troubsko. — Na Rosicích 20. srpna 1609.
(Matthiae Lavino.) Ter uxorem habui, nec tamen maritum me factum unquam
amicorum oblivio coepit; tu nuper admodum conjugibus novis asscriptus, videris
omnium nostrüm memoriam sepelivisse. Ab eo tempore, quo nuptiae tuae celebratae
sunt, ne verbum quidem ad me, unde constare potuisset, ubi esses vel qui haberes.
Et sane nisi nuper in reditu Vienna diligentius de te inquirenti, Vittingaviae te
cum uxore vivere, indicasset tabellarius, adhuc incertus forem, ubi mihi imposterum
quaerendus esses. Effiec ergo, quaeso, ne deinceps rerum tuarum ignari ostiatim de
Lavino perquirere necesse habeamus: ne forsan censeas, aeque a literis scribendis
ac ab armis tractandis novis maritis vacationem datam. Ad me quod attinet, valeo
utcunque inter insidias et invidiam adversariorum, muneris mei functionibus intentus
et patriae securitati, quantum fieri potest, prospiciens. Non enim desunt, quibus
male est, quod eam pro libitu convellere nequeant. Dohemis de libertate religionis
vindicata et pace parta gratulor, non tamen absque metu, ne libertas illa quandoque
in licentiam migret et concordia haec novorum dissidiorum propaginem nobis inducat.
Et quidem non valde alienum est a vero, quod timeo, cum principia jàm exitum
praesagire videantur. Inter biduum cum patriarchis nostris, si Deus voluerit, con-
veniam, et quomodo ecclesiis nostris prospectum sit, agnoscam. Hodie Drunam coyito,
eum proceribus de mittendis in Bohemiam legatis deliberaturus. Si nescis, scire te
volo, me Struezium *) in vicinia a priore domino emisse; magno me quidem oneravi
aere alieno, sed vicit periculum infestae et inquietae viciniac, si alius villam illam
fuisset adeptus. Vale, etsi ad nuptias nostras non accesseris, sponsis precare felicia.
Ross. XIII. KI. VIIbr. 1609. Opis v knih. Bludov. 3881 fol. 148 v č. 40. — *) Troubsko.
1597. Janu Petrovi Magni, doktoru lékařství: posílaje do Vídně pro věci objednané
ke svatbě dceřině, prosí ho jakožto důvěrníka Bonacinova, aby vše opatřil, jmenovitě aby vy-
pravil na cestu sjednané hudebníky a krejčí. — Na Rosicích, 26. srpna 1609. (Konc. vlašský
v knih. Blud. I—3883.)