z roku 1609, 30. lelna—11. února. 415
tulit venientibus, una est, ut instructi potestate plena et absoluta detiniendi et terminandi
huc veniant, gravis videtur ordinibus et onerosa, tum quia legatis metuunt, tum quia
rem tantam paucorum arbitratui credere non satis tutum videtur. Legati ipsi in-
vidiam deprecantur, vim et Viennam formidant minis recentibus, exemplis antiquis
cautiores. Ego tunetsi periculo rem non carere sat ipse perspiciam, fiducia tomen
divini auxilii et fidei datae religione animosior suadéo omnino, ut voluntati regis
obsequantur, ne per ipsos stetisse videatur, quominus res ad compositionem deducta
sit. Ita nunc in expectatione sumus responsi, quod Hodiczius est allaturus; si ex
mente nostra fuerit, non plane despero de negotii exitu, quem optamus; sin minus,
nihil bello certius, quo utraque pars pridem inclinat. Etsi autem neutri pacem de-
trectare videntur, arma tamen utrique instruunt; et hic quidem miles de novo con-
scribitur, tribus peditum millibus quingentis equitibus ad copias regias adiectis, sed
nervo destituuntur, pecunia, quam licet corradunt undique, tantis tamen sumptibus
minime sufficit. Interim. dum inutiles expensae fiunt, necessaria negliguntur, multis
ex eo incommodis et periculis obicimur cet hostibus nostris aditus datur ad nos
facilius opprimendos. Vigilant haud dubie Turcae, nec dormit Pragensis aula, taceo
alios, qui à longe perniciem nobis moliuntur. Rem dignam faceret IDV* et. dignitate,
in qua collocata est, et existimatione prudentiae ct autoritatis, qua per orbem
inclaruit, si serio moneret regem, ne verba sibi dari pateretur. Verendum est, ne,
dum alii de religione decertant, ipse regione exuatur; et huc collimare aemulorum
ipsius consilia manifestum est, quibus unus est scopus, excidium ipsius cum nostro,
«qui ipsi ministri ct adiutores fuimus in tanta amplitudine asserenda. l'aciat quaeso
IDV*, dum enim incolumitatem regis promovet, suam tuetur, quae consistere vix
poterit, si alios rerum potiri contingat. Experto loquor nec ignaro miseriarum exilii:
grave fuit solum vertere privato propemodum, longe gravius accideret tam eminentis
fastigii apice deiecto. Dum hie sum, veni in cognitionem quarundam rerum, quae
scire IDV** maxime referret, sed cartae credere non audeo, cui autem aperiam, ne-
minem habeo; moneo tamen, ut earum partium Hungariae, quae aliis remotioribus
provinciis contiguae sunt, deligentem curam gerat. Valeat IDV?. Vicnnae VIII. Idus
l’ebruarii 1609. IDV?* ad omnia officia praestanda paratissimus.
Konc. v knih. Dludov. VI—3881 f. 142 č. 8.
1552.
Hynkovi z Vrbna: aby dobře rozvážil úmysl svůj pojmouti dceru Žerotínovu za choť: tato od
mládí zvyklá jest podřizovati se ve všem vůli otcově; trvá-li tedy p. z Vrbna na svém roz-
hodnutí, zaslibuje mu Žerotín svou dceru za podmínek s jeho příbuznými umluvených — Ve
Vídni 11. února 1609.
(D”° Hinconi a Virben.)) Illustris Daro, consanguinee et fili sincero amore
mihi conjunctissime. Nonis mensis hujus reddita est mihi epistola a te eo ipso mo-