408 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
evangelikům příznivé vypravil do Vídně k jednání, a že sám Žerotín jest pohotově, jakmile
bude zavolán, tam také jeti. — Na Přerově 30. prosince 1608.
(Domino Georgio Turzo.) Illustrissime, spectabilis et magnifice domine, vicine
et amice loco fratris mihi plurimum observande et sincero amore coniunctissime.
Fortunatum huius anni excessum et ingressum alterius felicissimum IDV** ex animo
opto et offieia studiaque mea simul defero. Iter ingrediebar, cum litterae IDV**
XV. huius exaratae sane aeceptae et mihi gratissimae ad mauus meas redderentur.
quo factum, ut tabellarius absque responso dimittendus fuerit. Huc postquam veni,
feriae Natálitiae me occuparunt, quibus cultui divino et conscientiae curae merito
vacandum fuit. Inde mora haec praeter voluntatem quidem meam prolata, sed necessi-
tate extorta, vereor, ut IDV** molesta fucrit nec iniuria [sic], sed nunc intellectis causis,
quin si minus excusatione, venia saltem dignam [sie] nunc iudicet, minime ambigo.
Pertinaeiam morbi, qui IDV?? tàm diu exercuit, non miror, cum domesticis exemplis
mihi constet, quam aegre genus hoe mali reprimatur, ubi semel invaluit; patientiam
tamen eum pietate coniunctam, quam epistola ipsius exprimit, ut suspicio, ita merito
laudandam et magni faciendam autumo, nec dubito dolores alioquin acerbissimos re-
medio hoe, quo nullum praestantius asserebat ipse Carolus caesar, plurimum miti-
gatas et emollitas fuisse. Utinam proximis litteris plane illam ex ca convalnisse
edocear, nee unquam postea intelligam recidisse.
Exitum comitiorum Posoniensium pacatiorem optassem: non probo illa in
gente vestra dissidia et in deliberationibus tantam sententiarum varietatem ; ad unum
scopum omnes collimare oportuerat in tanto praesertim periculo constitutos, ad con-
servationem videlicet communis patriae. Iam cum dissidiis laborare video et ex pri-
vatis offensionibus ad manifestam in publicis discordiam progredi, quis illos diu
quiete ista, quam tot armis. etlicet pauco sanguine, multo tamen periculo et labore
quaesiverunt, fruituros auguret? Nulli regno adeo necessaria fuit concordia ac vestro:
aeterno. Christiani nominis hosti immixti, cireumfusi ab amicis quidem, sed partim
non satis tutis, partim reconciliatis, certe eum quibus nulla vobis linguae, rara san-
suinis, exigua morum communio, quo in discrimine versemini, nisi vos unanimis con-
sensus adversus eos, qui exitio vestro inhiant, tueatur, in aperto est, et IDV*,
quam Deus tot ingenii et iudicii dotibus exornavit, ipsa haud dubie prospicit.
Non temere ego neque ut me relus vestris curiosius ingererem, reconcilia-
tionem illam, cuius meminit absque dubio IDV*, Posonii ursi. Non enim me latet,
quid regnum Bohemiae servituti illi, in qua haerent miseri indigenae, mancipavit,
quid nos libertate nostra exuerit, quid perdiderit alios; et sane in recenti memoria
est, quid possit consensio voluntatum et animorum, ubi de conservatione rerum pu-
blicarum agitur. Proinde rogo IDV^" quantum maxime possum, ut ad mentem re-