406 A. XXX1II. Dopisy Karla ze Žerotína
quando quidem utrumque accusationi tuae eximas, taceam: ajo, eos, qui Znojmae ex
ordinibus convenerant, cordate et mascule, verum adhibita ea, quae subditos decet,
modestia et consideratione, omnia pericula, quae principi ex hae animorum et pro-
vinciarum distractione impenderent, legatis missis proposuisse; nec minus animose,
quamvis paulo extra verecundiae fines eos, qui provinciae administrandae praesunt,
ill D"*, destinata alia ad regem, qui tum Posonii aberat, legatione, detulisse in
componendis controversiis his operam suam; et ne nunc quidem curam rerum ve-
strarum abjecisse, postquam, delegatis primariis ex suo ordine viris Viennam, non
desistunt urgere regem, ut vobis satisfaciat, nec ut satisfaciat tantum, sed ad eum,
qui ultimo à nobis propositus fuit, modum, aliam etiam tentaturi, si haec non suc-
cesserit, viam. Hic ego quidem nihil abjecti, nihil remissi video, nec, unde tibi haec
de nobis opinio, ulla assequor conjectura; nisi tu forsan cum iis censeas, qui nihil
animosum, nisi quod iram spiret, minas crepet, ferrum vibret, existimant. At ego
longe aliter sentio, nec alio fine vobis toties moderata consilia, tranquillam mentem,
sedatos spiritus optavi, ineuleavi, quam ut ostenderem, me a nulla re ita abhorrere,
quam à renovando bello, eujus funestum exitum, tristes ruinas, horribiles reliquias
ut a longe perspicio, ita fugio, quantum possum. Noli mirare itaque, quod nunquam,
ut conquereris, armata vobis spoponderimus auxilia in solatium tot injuriarum et
periculorum, quibus undique ab adversariis eingimini — Hoc enim eorum fuisset fa-
cere, qui omnia perturbata voluissent; mihi autem aliud consilium est, persua-
sionibus nempe, argumentis, precibus a rege hoc impetrare, quod alii forsitan armis
extortum mallent invito. Nec me hic quidquam a pietate alienum profiteri arbitror;
nemo enim mihi persuasit hactenus arma religionis causa adversum principem sumi
legitime posse, nisi ubi res in legem vel morem inveteratam transiit; et infausti
eventus, quos ejusmodi bella maxima ex parte sunt sortita, utcunque declarant, non
omnino Deo probari.
Nec haec fovet exemplum nostrum, quod ad convincendum me adducis: nam
nos armis nostris, adversus imperatorem sumptis, nunquam religionem praetexuimus,
sed leges violatas, libertatem ademptam, privilegia conculcata, pericula intentata
capitibus nostris, quae armis vindicare non tantum nobis per leges licet, sed sub
poena famae et existimationis amittendae legibus jubemur. Attamen nec ejusmodi
subsidia quisquam nostrum vobis denegavit hactenus, nam cum primum conscribi
& vobis coepit exercitus, à nobis quoque cogendi militis initium est datum; postquam
copiae vestrae per agros et oppida distributae, nos etiam equitatum nostrum mi-
simus in hyberna. At Golzius, ais, regi scripsit, equitem nostrum ad regis officia
conductum. Primo quidem falsum id est, incertum saltem; deinde et si ita se res
habeat, quid ad vos Golezius, cum illi nec vices regiae apud nos creditae, nec ad-
ministrandae provinciae ratio commissa. Sed quod caput est rei: quis vestrum hac-