24 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Zerotina
Anglorum et Belgarum, qui a quatuor annis incirca orta inter Hamburgenses cives
et ipsos dissensione magna frequentia huc commigrarunt. Dies hic est vigesimus,
ex quo in ea haereo, invitus quidem, sed adactus partim inconstantia ventorum,
partim absentia classis Anglicae, quae hoc toto spacio a me magno desiderio ex-
pectata comparuit tandem fere hac ipsa hora, et cum illa etiam appulit navis, quae
iam ante bimestre ab amicis in ipsa Anglia in usum meum conducta me hinc in
Normandiam primo tempore opportuno devectura est. Inde ad regem, ubicunque
is fuerit, cogito; qui si Rothomagum obsessurus est, ut hic constanti rumore affir-
matur, nec longa nec difficilis mihi ad ipsum erit via. Quo si me Deus, uti spero
et precor, incolumem perduxerit, faciam te prima occasione certiorem per literas;
ad quas si rescribere libuerit, facies id per legatum, qui Soloduri est, quem scio
utrique nostrum libenter hac in re gratificaturum. Me autem atque iter meum et
hoc totum consilium tuis ad Deum precibus commendo, quibus si me adiuveris, non
despero sortiturum id felicem successum, non secus ac felix habuit principium. Te
autem, quem scio mei amantissimum, non defuturum mihi in re pia, plane mihi
persuadeo. Atque haec sufficiant hactenus, donec futuri progressus ampliorem mihi
scribendi subministrent materiam. Interea tamen hoc obiter adiiciam, paulo ante
meum discessum baroni Kauniczio nostro natum filium; Circlerum autem in patriam
cogitasse cum barone Waldsteinio discipulo et discipuli filio, ubi cum hanc hyemem
transegerit, insequenti vere Argentinam illum deducturus est. Fratrem meum, ne hoc
quoque ignores, Senis nunc agere autumo. Nihil ab illo literarum, postquam iter
ingressus est, accepi. Intellexi tamen ex literis legati Galli, qui Venetiis est, ad me
nuper scriptis, visum illum fuisse Mantuae et Mirandulae, unde Dononiam properasset.
Nobili viro Offenburgio Iselio et cacteris amicis meis et membris cum reipublicae
tum academiae vestrae, quin etiam lectissimae foeminae coniugi tuae ct filiabus, nec
non doctoribus Arragosio et Felici plurimam salutem asscribo atque singulis dili-
genter me commendari peto. Vale vir clarissime et mihi loco patris colende. Stadena,
pridie idus Novembris A. 91. Tui studiosissimus Carolus Zerotinus.
Archiv Bludovsky, MS. é. 4134 pag. 230.
25.
Janu Castiglionimu omlouvá se, že dlouho nepsal; vypisuje pohnutky a průběh své cesty
do Francie; k cestě pohnula jej horoucí touha sloužiti králi Francouzskému a přání věno-
чай se umění válečnému; mnozí snad budou Žerotína tupiti pro jeho rozhodnutí, soudíce,
že nezdar první jeho cesty měl ho poučiti, aby jí znova nepodnikal; nyní jsou však poměry
jiné, smrtí své manželky stal se úplně volným, nezávisí na nikom, než na sobě, a nepo-
třebuje potlačovati svoje touhy a náklonnosti. — V Stadenu 12. listopadu 1591.
(Al signor Giovan Francesco Castiglioni a Basilea.)*) Molto magnifico signor
mio osservandissimo! Considerando V'* S"5, qualmente possa esser’impacciato uno,