z roku 1008, 12.—20. října. 385
permitteret ad desperationem adduci, ne extremis suis malis extrema. remedia. adhi-
beant. Valeat IDV?.. Rossiczii Idibus Octobr. [1608].
Konc. v knih. Bludov. VI—3881 fol, 135 č. 50.
1517.
Jirimu Erasmovi Tsehernemblovi: napomíná ho, aby radéji hledél pracovati k míru než k válce,
obávaje se, že boj takový skončí žalostně a zhoubně, jak ukazují příklady; arcikníže, s nímž
mluvil ve Vídní, jest ochoten učiniti stavům po vůli vedle privilegia: císaře Maximiliana II.
Žerotín oznamuje svůj úmysl vypraviti se do Rohů, aby wohl s nim pohovoiiti si o viech
vécech podrobnéji. -- V Piihicich 20. tijna 1608.
(Domino Georgio Erasmo baroni a ‘Tschernemmel.) Prolixe non ita pridem
ad te seripsi, illustrissime domine, sed quia litterae post tuum in Hungariam dis-
cessum. Lineium. demum delatae, non. adhue tibi constare puto, quid seripserim. De-
hortatus sunm, ut paucis multa complectav, ab. armis et ad obsequium principis, quo
integrum vobis ius vestrum et conscientiae illaesae conservarentur, cohortatus.
Vacio iterum atque eo magis, quo certius scio, vos et militem conducere et pecu-
niin parare et auxilia undequaque conquirere, quae omnia non pacem pridem desi-
deratam, sed bellum aliquod funestum et nobis omnibus, ni Deus avertat, exitiabile
praenunciant. Accedit ad id, quod te Posonii ITungaros ad arma capienda instigave
aiunt: ct quamvis mihi, cui prudentia tua probe perspecta est, id nou persuaderet, quia
famen comitia eis regni de die in dicm differri video, ne praesentia tua moram
aliquam. inaugurationi regiae adferat, non frustra timeo. Insto proinde repetitis pre-
vibus et quantum maxime possum, ut concordiam tibi ct quietem publieam cordi
esse patiaris, obtestor. Anceps est alea belli, ct si semel vos superari contingat,
nula vobis reliqua. esse spes potest reparandarum virium et rerum in integrum
restituendarum. sit exemplo Saxoniae dux, sit Talassiarchus Gallia |sic|, sit Nor-
thumbrius apud Anglos,*) quibus omnibus religionem armis tueri voluisse non tantum
parum cessit feliciter, sed exitus fuit; nee vobis Deleium imponat, cum vulgari pro-
verbio una hirundo non faciat ver, ct magna sit inter vos et provincias illas dispa-
ritas; quin. potius modum exquire, quo noxium hoc dissidium ita componatur, ut et
vobis satisfiat ct principis dignitati atque authoritati nihil decedat: nec in co inveniendo
magnam fore autumo difficultatem, cum de privilegio, quod a Maximiliano habetis,
vobis permittendo non amplius ambigatur.
tedeo: nunc. Vienna, ubi principem non semel conquerentem de vobis audivi,
quod licet multis viis in placandis et conservandis vobis usus sit hactenus, nihil
famen praestiterit, sed nec responsum acceperit ullum, unde quid vobis animi esset,
posset colligere; et nihilominus audivi pollicentem, quod, omni benignitate vos esset
complexurus, modo tales vos praeberetis, quales in principem subditos esse convenit.
Archiv Cesky XXVII. 49