336 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
Quod vero et tu aemulos et obtrectatores experiris, equidem non valde
miror: habet ubique sua instrumenta diabolus, quibus exercet pios. Tu modo officio
tuo insta, cetera Deo committe; non potest enim haec vita nostra non habere, cum
quibus conflictetur, si quidem lenitas perpetua obnoxia est. Hic pugnandum est, ut
victores illic coronemur. Dabit poenas aliquando hypocrita ille perfidiae suae, cum
tu ut servus bonus bene administrati muneris commissi testimonium luculentum
accipies; neque te hoc perturbat nunc, quod multos sub fidelium nomine absque fide
vel fidei effectis vivere videas. Nosti etiam magistrum nostrum inter proximos ha-
buisse Judam, novisse et tolerasse. Quanto magis te id facere decet, cuius est
exemplum domini sui imitari, neque plus illo velle sapere, cum discipulus non sit
supra magistrum. Praeterea monet apostolus, ut opus suum unusquisque probet,
alterius autem servum non judicet, qui domino suo stat et audet; se ipsum excutiat,
utrum in fide sit, cum sua quisque fide vivit, non aliena. Impios et hypocritas Deus
suo iudicio reservavit; nostrum est, non condemnare illos, sed monere, si correctio-
nem non admittunt, declinare, interim tamen commendare illos Deo, quandoquidem
in multis latet fides, quae ipsi authori illius cognita, etsi nobis ex manifestis fru-
ctibus non apparet. Interim ut aliena improbitas nostrae pietati, sic reprobatio
aliorum nostrae saluti nihil officit; neque hoc nobis damno est, quod ab aliis cari-
tatis officia non experiamur, dummodo nos ipsi caritatem exerceamus in alios. De
ministerio verbi externo eadem ratio est. Contemptum tantum aversatur Deus, non
ita alligat his mediis, ut absque illis salutem nostram in periculo esse velit; novit
ille animum tuum, hunc probat, hoc contentus est. Scit, si tuae est potestatis,
aulam vestram absque exercitiis pietatis non futuram. Jam quod illis creas et tu
et alii, domini tui erit respondere, non tuum; tu interim cogites, nos omnes esse
regium sacerdotium, omnes accepisse spiritum sanctum et fidem, quam auditu verbi
divini et sacramenti perceptione firmare non potes, lectioni interim fove et pre-
cibus, dum Deus tibi et aliis de fideli verbi sui praecone prospiciat. Copiosius for-
tassis ista, quam opus est, sed non potui non facere, quin evellerem spiculum istud,
quod ab hoste immissum animo tuo inhaesisse ex epistolae tuae una et altera sen-
tentia animadverti. Caetera lubens perticeo .... mentionem primarum epistolarum
.... tibi adhue acerbius scriptae vi[den]tur, quamvis ego, quantum maxime [po]tui,
moderationem adhibere conatus sum; et quod ipse cupiam te videre et de rebus
meis tecum conferre, scribo penitius domino tuo, ut in dies aliquot copiam tui
nobis faciat. Vale. Rossicio Idibus Decembris [1607].
Konc. v knih. Bludov. VI—3881 fol. 123% č. 65.
1454. Panu de Beaugy: omlouvá se, že svým dopisem vyrušuje jej z jeho zaměstknání ;
nemůže mu nic zajímavého psáti, ale chce pouze ujistiti jej, že stále chová k němu stejnou