334 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
tua alio deflixerit, colligere nequeo; venienti libenter ea praestabo officia, quae a me
requiris; quod si emanserit non dabis mihi, ut opinor, vitio, quod desiderio tuo
non fuerim obsecutus. Sed tu nunc quid dices, cum intelliges, me ex perduelle ct
maiestatis reo in legatum caesaris evasisse? Tuüdebis fortasse et facile concedere,
ut tanto honoris fastigio solus absque invidia fruar, inquies; at falleris, nullus hic
metus, nullae insidiae, meritis nostris hoc. datum est et fidei et auctoritati, quibus
effectum etiam, ut pleraque obtinuerimus, quae nomine caesaris ab ordinibus pro-
vinciae postulavimus. Videre, quo ventum sit; illi ipsi qui alias hostes, iam autores
et adiutores dignitatis nostrae. Jubeo te bene sperare, etiam tu aliquando orna-
beris, si legatione ad HRhadamanthem fuerit opus.
Sed ad seria. Accepi utramque tuam, et ut dicam, quod res est, invideo
tibi felicitatem illam, quae tibi tam splendidos hospites domum adduxit; utinam
licuisset fortunae tuae aliqua saltem ex parte communicare; dudum enim mihi in
optatis comites illos videre posse et alloqui.
Cum Mansfeldio nulla mihi est nedum consuetudo, sed nec noticia, quamvis
nomen saepius auditum, tum virtus et condicio et multa, Germanarum rerum prae-
sertim, peritia laudata apud me non semel Hanovium vidi Viennae ante plures
annos, ab eo tempore non raro salus mihi eius nomine ascripta, literae etiam ni
fallor bis datae. Postquam intellesi a caesare evocatum, in spe fui Pragae me illum
convenire posse, eaque potissimum retentus sum, quominus interim compe[l]larem
per litteras, sed ommissa deinde per intermissionem iudiciorum profectione, amissa
est simul occasio et videndi praesentem et ad absentem scribendi; excusabo culpam
per amicum meum Drederodium, internuncium ordinum Belgii apud principes Ger-
manos, qui in oppido comitis Hanoviae sedem fixit. De negotio, cuius mentionem
facis, ita sentio, ut scribis, sed quia spatiosus nimis ingrediendus mihi esset campus,
si sententiae meae argumenta proponenda et exponenda essent, reservabo ea ad con-
gressum nostrum, qui utinàm brevi nobis contingat felix, nam conspectu tuo ct
colloquio aegre tam diu careo. (Quod literas Dasilea allatas ut recte acc[i]perem
curasti, ago gratias; Amandum imitarer, si Moraviae res tam in securo essent,
quam Basilienses, sed quum vereor, ne novus hie annus novas det turbas, nihil est,
quod me non teneat. Coelestia et terrest[r]ia signa nobis magni aliquid praesagiunt.
Praeter cometam, qui iam disparuit, terrae motum in variis provinciae locis scen-
serunt multi, ignem etiam coelo decidisse quidam affirmant. Drunnae qui fuimus, ut
alii alibi, duabus ab occasu solis horis tanta repente luce circumfusi sumus, ut
tenebrae difugisse viderentur et coelum conspiceretur non secus ac interdiu. Haec
frustra accidisse nemo mihi persuadebit. Si non me Deo commisissem et mea, de
deserenda patria cogitarem; sed quia fiduciam collocavi in auxilio ipsius et pro-
tectione, expectabo eventum, si diutius me vivere voluerit. Interim te quoque illi