z roku 1607, 9.—13. prosince. 333
sionem eius dicionis reduceretur, asserebat, et sane obligationis istius formula, quae
mihi a Lessenio ad legendum exhibita fuit, vix aliud quid, si recte memini, con-
tinet. Quod tamen fraude aliena Brunae praestare non potui, dabo operam, ut Olo-
muczii compensem, nec quidquam praetermittam diligentiae et laboris, ut comiti
a Salmis persuaderi possit, ne diutius in re aequissima IDV* ludificetur, sed iuxta
pacta et conventa inserta tabulis publicis Olomuczensibus uxoris dote proximis
iudiciis dicionem Gedinensem tabulis Drunensibus inscribat, inductoque et extincto
suo quod in illam dieionem habuit iure, ius et proprietatem dominii in illam trans-
ferat. Si autem id recusaverit, quod sane non suspicor, quantus iam aequitati et
iustitiae locus sit, nullo negotio intelliget, et interim ius suum consueto in pro-
vincia ordine persequetur. Porro his addere visum est, magnopere apud me institisse
'lTobiam Balsamum ministrum ecclesiae apud Gedinenses, ut intercessione mea apud
IDV*" impetrarem tum consilium tum auxilium etiam ad recuperandam uxorem,
quae ante triennium hostiliter illi erepta nunc apud Albam Graecam captivitate
detinetur; eius rei indubitatum testimonium habere se affirmat ex femina quadam
nostrate, quae ante non multos dies inde redux liberata mercatorum quorundam
lagusaeorum beneficio inter duas captivas etiam coniugem illius nominavit. Scio
non multis opus esse in re tam pia apud illam precibus, cum eam non tantum
calamitatibus miserorum compati. sed etiam ministerio favere non ignorem: ne tamen
illii desim, praesertim cum sibi persuadeat commendationem meam alicuius momenti
apud IDV?" fore, rogatam illam quam maxime volo, ut miserta adversae infortuna-
torum coniugum sortis id praestet, quod pietas, humanitas et multa, à qua instructa
est, rerum peritia illi dictabunt quodque occasio et opportunitas temporis et facul-
tatum permittet. Devinciet sibi hoc clementiae et religionis officio et probum illum
virum et me etiam, Deoque sacrific(ijum haud dubie offeret acceptissimum, qui inter
alia opera etiam beneficiorum, in captivos collatorum memorem et munificum remu-
neratorem se fore promisit. Valeat IDV* multos in annos. Rossiezio pridie Id.
Decembres 1601. Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 123 a &. 64.
1452.
Budovcovi píše, že jeho Lukáš dosud k němu nepřišel; Budovec asi podiví se, až uslyší, že
Žerotín z vlastizrádce stal se poslem císařovým; není tu však třeba obávati se nástrah, protože
Žerotín dosáhl od císaře všeho, oč jménem stavů žádal; Žerotín závidí Budovcovi, že v domě
svém může hostiti Mansfelda a hraběte Hanavského, které již dávno přál si blíže poznati ;
kdyby Žerotín nespolehal v Boha, již by pomýšlel na odchod z vlasti. — Na Rosicich
13. prosince 1607.
(Venceslao Budovicio baroni.) Illustris baro! Expectavi hactenus Lucam
tuum, verum ille nondum adfuit; ubi moram faciat, an vero praeterita voluntate