z roku 1607, 10.—19. listopadu. 327
immanitas tum adversum se, tum adversus alios pro necessaria severitate, a quibus
non minus facilis est. descensus ad Orcum, quam a contrariis vitiis.
Sed ct hoc diligenter observandum est, Deum ut plurim[um] per contrarias
vias eo nos deducere, quo ipso praeeunte tendimus; saepe accidit. ut multa videantur
nobis valde noxia, quae tamen salutaria [even]tus probat, et ex adverso multa plu-
rimum conducere rebus nostris arbitramur, quae tamen maxime officiunt. Caute ita-
que et valde accurate incedendum hic est, nec unquam ita urgendum in rebus
mediis institutum nostrum, ut nullus mutationi consilii locus relinquatur. Proinde si
uspiam alibi, in tentationibus lente est festinandum et temporis utendum beneficio,
quod obscuris et dubiis rebus nostris lumen ut plurimum afferre [solet]. Huius rei
exempla plura occurrunt in sacris literis, sed longe illustrissimum est in Josepho et
fratribus. Horn consilium fuit vel interempto v[el] procul amoto adolescente fidem
somniorum, quibus illi supremum honoris fastigium, ipsis vero subiectio praenuncia-
batur, eludere, [sed] nihilominus ita- gubernante animas ipsorum Deo, autores illi
extiterunt ipsimet tantae adeundae dignitafis. E contrario Joseph[o] in Egrptum cum
Madianitis proficiscenti haud dubie nihil aliud quam mors vel perpetua servitus
obversa[ri], nihil tristius, nihil acerbius accidere potuisse videbatur, et nitebatur tamen
ad regnum. Quae si consideraverimus, non inviti sequem[ur] Deum, et. quemadmodum
cum Jeremia vias hominis non esse in potestate eius agnoscimus, ita cum Davide
vias nostras à Deo diri[ei] precabimur. Unum adhuc adiciam, periculosissimum vide-
licet esse imaginationis morbum, et proinde diligenter vitandum, quidquid eam vel
accersere vel confirmare potest. Tu ipse ex arte tua id nosti, ego vero meo malo
sum expertus, atque id adeo, ut ne nunc quidem vim morbi plane extinctam sen-
tiam. Remedia, quibus utare, longe melius intelligis, quam ab ullo alio praescribi
possint. Suadeo tamen, ut mentem quibuscunque modis, honesti dummodo sint ct
lieitij recrees, nam hac ratione multis incommodis occurres, quae spontanea moesticia
adducere consuevit.
Haec cum inter nos agantur, nulli alii [sic] communicata, non iniquo animo
te accepturum spero, pr[ae]sertim quod in eum finem à me scripta sint, ut fructus
aliquis inde ad te redeat; quem si perceperis, iucundissimum mihi erit tibi profuisse.
Ni vero res tuae eo loco sunt, quod sane percupio, ut eiusmodi adiumentis opus non
habeas, mihi tamen revocasse haec in memoriam non erit omnino inutile. Vale mi
Timine ct benevolentiam meam erga te nosce, ut ego merita tua. Rossicz IT idus
Novembris.
Konc. v knih. Bludov. 3881 fol. 1215 č. 59.
1446. Jeronymu Bonacinovi: aby upozornil jeho poddaného, kterýž učí se ve Vídni
kuchařství, že již končí se povolená mu lhůta dvouletní, aby se domů navrátil; Bonacina aby
po něm poslal jednu nebo dvě paštiky jesetří a také několik liber čerstvého masa jesetřího;