298 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
expectationem meam accelerata hic substitisset, occupatum literis Basileam scri-
bendis me deprehendit adeo quidem, ut absque responso mihi dimittendus, cum im-
portune retinendus non esset, imo etiam absque alloquio fuerit. Id te pro amicitia
nostra et leniter accepisse et tulisse humaniter minime dubito; cum enim in iis
potissimum peccemus, in quibus errorem ac voluntatem adiungimus, erremus autem,
quando a culpa consilium removemus, facile mihi persuado te non gravate errorem
hunc mihi condonasse, qui in ignoscendis peccatis non soles esse morosus. Verum
quia ille, quamvis absque literis. non tamen omnino vacuus hinc discessit, tulit enim
secum excusationes et promissa. quae etiam haud dubie retulerit: conveniens est,
ut [cu]m aliquanto nunc expe[di]tior sim ad persolvendum [o]fficium hoc, quam tum
essem, scriptura succedat verbis, epistola nuncium sequatur. Eam itaque nunc mitto,
tum ut me fide data liberet, tum ut fidem conciliet excusationi, quam sane non
negligentiae meae praetexui. sed opposui iustae quaerimoniae, quam de silentio meo
habere potuisses.
Porro eso quidem Dci beneficio valeo, valent et mei, nec hoc tractu Mo-
raviae ulla, quid sciam, pestiferi contagii cernere est vestigia, sed in ea parte, quae
versus Silesiam vergit, rarus est pagus, ne dicam oppidum vel civitas, quem iufectio
haec non corripuerit hactenus. Ita malum malum trudit, calamitas calamitatem
excipit, et videtur Deus multiplicare plagas, ut ad multiplices poenitentiae fructus
ferendos nos excitet.
Pacem, quam nacti sumus, modo ea firma sit et fida, laetis animis gratisque
excipere nos decet; at ego, dum omuia circumspicio, nihil reperio, quod aliquam
spem mihi faciat diuturnae quietis. Non enim me latet, quam non facile animi
irritati offensas remittant; et fidem extortam vix diutius servari, quam dum occasio
honesta obveniat, ut citra periculum frangi possit, non ignoro. Jam quae voluntatum
sit distractio, quae in relligione [sic] dissidia, quanta odiorum seges, quam multa ad
turbas ciendas instrumenta, qui non videam? Quid est ergo, quod mihi sponderem?
jum a necessitate, quae pacem hanc peperit, possum quidem tantisper spem inu-
tuari, dum ea constricti tenemur: at ubi inopiam nostram rei familiaris copia sub-
levabit, ubi difficultates belli obliterabit pacis dulcedo, ubi prosperioris aurae sua-
vitas tristiciam rerum adversarum oblivione inducet, ego ne putem aliud fore, quam
quod de Mithridate dixit olim Cicero, ut reliquum tempus non ad oblivionem veteris
belli, sed ad comparationem novi conferamus? Tu ipse tecum reputa, an non in his
coniecturis imo rationibus potius sit aliquod pondus. (Quantopere Hungari Germa-
norum imperium fastidiant, in confesso est; Germani quod se ab administratione
regni exclusos dolent, nemo ambigit. Hic tam non levis animorum offensio, ut si
progredi utrinque contingat, ut non facile comprimantur odium et ira, ne erumpant,
et hi quidem de veteri sede recuperanda consilium ineant, ili vero stent in sen-