z roku 1606, 30. listopadu—10. prosince. 293
semper habeat, nihil minus mihi promitto. Eamque ob causam, quamvis multos se-
curos agere videam, multos etiam exaltare, ipse tamen animo minime quieto sum,
semper oculis in malitiam adversariorum, iram draconis et extremam hanc mundi
senectam defixis, quae, ut pauca sperem, multa metuam, non inanibus argumentis
me impellunt. Premo tamen hunc metum, et quae ab imis praecordiis suspiria duco,
simulata fiducia celo, ne ex impendente timoris confessione tantum inimicis confi-
dentiae adderetur, quantum nostris fuisset ademptum securitatis. Sunt quidem hac-
tenus pacata omnia, et quemadmodum nautis nunquam ita placidum apparet mare,
quam ubi magna aliqua tempestas desaevierit, ita et hic accidere videmus, ut sc-
datis belli tam diuturni motibus communis quaedam nos sit complexa tranquillitas.
Sed quam vereor, ne non sit diuturna! Novi enim istos, novi mentem et ingenium:
iactabant minas, cum adhuc idem utrisque immineret periculum, idem utrosque ab-
sumeret ignis. At quid dico minas: quam parum abfuit, quin manus inicerent, cum
promulgatis edictis et famam et vitam et facultates nostras sub exoso Piccardorum
nomine promiscue publicassent. Quid nunc facturos putas, ubi foris tuta omnia, domi
nihil, quod interpellet? Eadem semper illis est voluntas exstirpandorum, ut vocant,
haereticorum, idem conatus, eadem consilia, quae et nunc eodem tendere non ob-
scuris indiciis collegimus. Et apparuit hoc nuper, cum congregatis ad Comaromium
pacis stabiliendae gratia legatis duo ex nobilitate pontificia claris familiis editi et
alicuius apud suos autoritatis temerario plane ausu templum, in quo tum temporis
orthodoxus minister sacram ad populum concionem habebat, equis ingressi, displosis
in concionantem tormentis et aliis petulantis licentiae vestigiis in populo impressis,
pium illum coetum violare impudenter non dubitarunt, et quamvis ille salutem
fuga sibi peperit, ex his tamen aliqui in turba obtriti. Quodsi his tantum fuit au-
daciae rebus adhuc dubiis, quos existimamus stabilitis iam rebus spiritus accessuros
lis, qui pridem exitio nostro invigilant? Scio omnia ista in Deo situ, non tamen ab
illius voluntate alienum est, quod ille monuit: vigilandum semper esse, cum multae
insidiae struantur bonis.
Haec ut, quid mihi sit hoc rerum statu animi, intelligeres, paulo prolixius
exposui caetera vix merentur, ut attingam. Vivo nunc domi et novo in otio vetera
studia recolo, a peste, quae Praga meos iudices eiecit, hoc beneficii accipiens, ne cum
iactura temporis et pecuniae, quod hactenus accidit, vagari necesse habeam. Rossicio
10. Xbris 1606. Vale, mi Grynaee, et me, quod facis, ama. Qui te unice diligit
et observat.
Konc. v knih. Bludov. VI—3881 f. 108 č. 67.
1350. Amandu Polanovi: oznamuje, że byl s Turky umluven mír, jehož podmínky do-
podrobna vyčítá. Jan Fridrich z Žerotína že se vrátil do vlasti, avšak z cestování že si od-
nesl pramalý užitek. V Pieriovi že se sklamal, který bez jeho (Žerot.) vůle podnikl s Janem