286 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
tu id fortasse, et sin minus, constantiam, fiduciam forsan maiorem requiris. At cgo,
dum me christianum profiteor, non diffiteor tamen esse hominem nec ita carnem
abdicare posse, quin eius [s]arcinam nimio plus gravem semper et ubique circum-
ferre cogar. Insunt enim mihi affectus, nec tantum quatenus a Deo insiti, sed qua-
tenus a natura perdita vitiati, qui dum inter se saepius decertant, saepius a ratione
pressi adversum me insurgunt, non semper permittunt, ut intra mediocritatis fines
consistam. Id ut alias crebro, hoc ipso etiam tempore experior, quo fides inter spem
metumque, curas inter et securitatem fluctuans vacillat interdum, ut plerisque aliis
contingit, nunc defectiones suas patitur, nunc accrescit. Hinc est, ut quamvis plane
persuasus sim, ab iis, quorum vita mihi cordi est (sunt autem ut plurimum ii, quibus
pietas et religio cordi est), auxiliatricem Domini dexteram nunquam abesse, sollici-
tudine tamen non caream, dum experimentis edoctus et exemplis confirmatus virus
hoc promiscue ferme gràssari et non minus in bonorum quam in sceleratorum capita
saevire solere considero.
Fa ipsa causa est, ut, quoties tui subit cogitatio, non mediocriter expa-
vescam atque eoque magis, quo magis apud me perpendo, qualem morte tua, quam
utinam multos in annos protrahat Deus, patria, qualem domestici, qualem amici,
qualem ego denique iacturam essemus facturi.
Auget etiam formidinem, quod ab aliquo tempore nihil a te acceperim lite-
rarum, proinde ad liberandum me ex parte aliqua huius anxietatis tentandus mihi
visus es per epistolam, non utrum viveres ([nam] absit, ut hoc ad me[am] mentem
venerit), sed quo modo, quam tuto, quam commode viveres, quo loco; nec filius tuus,
unicum familiae Budouicianae columen, nec primariae et probissimae foeminae socrus
tua et coniunx mihi praetereundae videntur, nam quia hos omnes coniunctissimos
tibi esse scio, pari cura eos complector. Rescribe igitur quam primum, quo facto
et exoptatum mihi dabis solatium et simul me magna et ferme superstitiosa levabis
solicitudine.
Ego valeo, meos quoque omnes domo discedens propria usos valetudine re-
liqui. Accessi hue, ut dominum loci inviserem, quam ex lethali morbo convalescentem
quidem reperi, non tamen omnino restitutum. Ad 16. mensis hinc discedo. Vale,
nobilissime Budouici, et me amare perge. Ex arce Rosnbergensi Wittingau 14 Oct.
Konc. v knih. Bludov. VI.—3881 fol. 105—105 b €. 51.
1259. Dru Vavfinci Schuchartovi: Zádá ho, aby se o to všemožně přičinil a poslal mu
sem vodáka, jehož nutně potřebuje, ještě než začne mrznouti. — Na Rosicích 21. října 1606.
(Kone. lat. v knih. Blud. VI—388L f. 105, č. 52.)
1260. Petru Bergerovi, duchovnímu správci ve Strážnici: omlouvá se, že mu dosud
nepsal; lituje ho pro předchozí nehody, jež vystál od nepřátelského lidu válečného; blahopřeje
mu k novému sňatku, slibuje přispěti, seč bude, k svatebnímu veselí. Oznamuje, že úředníku