278 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína
naturae quodam instinctu colere edocti sunt: quidni atque id longe exactius prae-
beri parentibus, in quibus Deus praecipuam maiestatis suae imaginem relucere, po-
testatis partem residere voluit, concedant? Porro si ad iniquos haec pertinent, quid
ergo indulgentes, mansueti, nostri amantes nonne [di]gnissimi erunt, quorum nos
arbitrio plane subiciamus et substernamus? Ita omnino atque ut semper et ubique,
sic etiam omni ex parte, quotiescunque oboedientiae nostrae experimentum facere
collibuit. Nulla enim res ferendo gravis est, modo si animus adsit ad subeundum
onus paratus. Haec si penitius introspexeris, facile, quid muneris tui sit, percipies.
Alio loco eo magis, cum nihil sit, quod, si dextre singula expenderis, ferre debeas.
Pater tuus uxorem ducit. Hoc quis prohibet? Non Deus, non leges, non honestas,
non consuetudo. E contrario multa sunt, quae iubent: vitae ratio solitudini non
assueta, aetas non indecens coniugio, familia clara quidem per se, sed affinitatibus
amplianda; res familiaris, at ea curatrice indiget, et ne singula enumerare necesse
habeam, amor fortassis, a cuius dominatione nemo, ut puto, immunis est. Sed times
forte fratre uno atque altero augeri. Verum non decent mentem ingenuam sordes,
nec prudentis est ea metuere, quae optanda sunt. Fluxae sunt opes, exiguum in
divitiis praesidium, obnoxia invidiae opulentia. At sanguinis necessitudine quid fir-
mius? fratrum numerosa et unanima coitione [quid] vel splendidius vel robustius?
Revoca tibi in memoriam notum illud patris filios exemplo bacillorum in unum
fascem colligatorum ad concordiam exhortantis, revoca Thebanam illam, quae fratrem
ut servaret, maritum neci exposuit. Quid haec declarant? quam fraterno nexu ut
nihil sit gravius, ita nihil esse fortius, nihil validius. Iam vero nimis absurdum est
novercam extimescere, nam alioquin non fieret hoc absque iniuria patris, cuius ea
est prudentia, ut uxorem recturus sit, non ab ea regendus. Quod si ita est, ubi
ergo periculum? Illecebras si dices, oppono constantiam. si calumnias, sollertiam ;
infers dolos, do perspicacitatem iudicii, si denique improbitatem, at illam severitate
cohercere sciet, Sed nec sine iniuria sponsa haec foret, de cuius pictate, moribus,
iudicio cà nunciantur, ut vàna et quodam modo impia fuerit omnis de illa suspicio.
Ex quibus omnibus satis superque constat nihil huic negotio inesse, quod te
perturbare iure debeat, nisi forte patrem tuum iis septis inclusum velis, quibus nemo
hactenus se coarctari passus est. Nihil quotidiano usu magis evenire videmus, quam
repetitas nuptias. Ad has imperatores, reges, principes, nobiles, plebei, omnes omnium
ordinum, aetatum et generum homines subinde recurrunt. Exemplis plena sunt omnia.
Tu ipse, quid de te Deus statuerit, ignoras, et quoniam ignarus, cautus esto, ne, si
rizidior in alios fueris, in simili causa sub alio iudice condemneris.
Verum sistendus est calamus, ne oratio epistolae inclusa videatur. Hoc unum
adicere libet: paterna consilia tibi instar mysterii esse oportere, sententiam instar
religionis, atque ut non facile in sacra et abdita manus ingerimus, ita nec in cogi-