EN | ES |

Facsimile view

1127


< Page >

266 A. XXXIII. Dopisy Karla ze Žerotína

perpetuo comitatae sunt, liberarer; neque clades patriae meae, fera immanitate e vi- cinia illata inveteratam familiae meae erga Hungariae regnum observantiam, quam et ezo a maioribus meis acceptam retinui, extinxit. Quae cum apud me intentiori cogitatione perpendo, quid mihi sit deplorandum, quid timendum video, quid scri- bendum, quid respondendum non invenio; nam si animum ab epistola MDV ab- duco, omnia tristia occurunt, neque aliud superest argunentum scribendi, quam luctuosum; si ad eam oculos et mentem converto, plus aliquanto macroris quam laetitiae vel solatii ex ca reporto.

Ktsi enim ila ut omnes aliae gratissima mihi fuit, tum quod MDV*?", cuius iam dudum conspectum desidero, quodammodo praesentem mihi exhibuerit, tum quod eam confirmaudae coniunctioni et consuetudini nostrae luculento pignori fore judi- carim, non potuit tamen non acerba esse exilii MDV** per eam repetita memoria. non molesta tanti tamque clari regni in perniciem suam conspirantis facies, non formidolosi hostium Christiani nominis successus, non denique gravis eorum, pro quorum conservatione a tot annis vitam et fortunas omues liberaliter. impendimus, tam hostilis iu nos animi recordatio, quorum omnium sparsim hic et illic. mentio per epistolam MDV** iniecta. est.

Utut autem res se habeat, gratias ago MDV** quas possum maximas. quod non oblita sincerae amicitiae nostrae hoc quamvis perturbatissimo rerum statu li- teris humanissimis et benevolentiam erga me veterem undiquaque spirantibus com- pellare ine voluerit; nec dubito, quin pro singulari sua prudentia excusatum me habeat. quod me praeveniri sum passus, cum non ignoret, quanta mihi circumspectione in rebus agendis opus sit,- ne calumniae adversariorum, quarum pungentes aculeos iam pridem sentio, penitus mc involvant. Longe vero maiorem gratiam meretur bene- ficium patriae in prohibendis barbàrorum incursionibus et coercenda praedonum licentia. bestiali praestitum, quod multi ex nostris, quibus res patriae cordi sunt. grato animo agnoscunt et praedicant, quoties in memoriam revocant, nullam vim hostilem a reditu MDV** ad suos Moraviam sensisse, sed praecipua laude et com- mendatione digna est tam egregia erga gentem Christianam optimae voluntatis inclinatio et erga. caesaream maiestatem fides, quem regem agnoscere ut aequissimum, ita etiam sine omni disceptatione consultissimum est, quod MDV*? prudenter et iudicat et profitetur.

Ac sane apud me, quia in principem hunc optimo semper animo fuerit, nun- quam in controversiam. venuit; quod tamen non deessent, qui forsan aliter. sentirent, valde opportune accidit, ut literae ipsius ad manus meas in aula pervenirent, iu qua occasio mihi data est amicis meis nonnullis, viris primariis, illas communicaudi, inter quos ctiam. Gulielmo Slavatae, principi cubiculariorum caesaris, qui haud dubie officio suo non defuit in re tanti momenti Suze Maiestati aperienda et tam praeclara



Text viewManuscript line view