z roku 1605, 1.—15. srpna. 253
1018.
Amandovi Polanovi dâvA zprävu o smrti své manželky; pře jeho ještě není ukončena; země
od nepřátel mnoho trpí. — Na Rosicích 15. srpna 1605.
(D. Amando Polano.) Hactenus non aliam quam tristem suggerit mihi Deus
scribendi materiam, nam post meas proximas, quibus te de rerum nostrarum infelici
et perturbato statu certiorem feci, uxor mea ex gravi et diutino morbo, cum quo
tum adhue, cum illas scriberem, conflictabatur, paucis elapsis diebus decessit, relicta
mihi ob brevitatem temporis. quo una viximus, et dolores, quos in morbo acerrimos
sustinuit, tristi et acerba sui memoria et extremo desiderio coniunctionis nostrae ot
amoris mutui, cuius fructus ne perciperem, obstitit immaturus ipsius obitus, quo
simul abrupta est omnis spes eorum bonorum, quae mihi ex illo coniugio promiseram.
Sperabam ego tot annis sine intermissione iactato et exagitato nova hac coniugii
societate relaxationem aliquam et remissionem a curis et turbis obventuram; sed
aliter disponente Deo accidit, nam quietem expetitam multi labores exceperunt, laeti-
tiam desideratam novi dolores consecuti sunt, et tandem mors ipsa, quidquid adhuc
spei et exspectationis supererat, uno momento eripuit. Video me nunc non tantum
ad casdem angustias. redactum, quas prior solitudo, viduitatem intelligo, secum
attraxerat, sed maiores, nam et aetas paulatim ingravescit et deficiunt vires, et res
familiaris minuitur, quae omnia erant integra, cum sub initium huius saeculi ama-
tissima uxore privarer. Quo accidit, ut assiduitate curarum, miseriarum et dolorum
animus quodammodo perpetuae moestitiae et aegritudini involvatur et sensim obdu-
rescat adversus eas, quae in eiusmodi malis adferri solent, consolationes. Unica spes
est in Deo, qui fortasse aliquem. modum tot adversitatibus statuit, quam diuturna
tolerantia valde labefactatam, ne magis flaccescat vel deficiat penitus, ut ille erigat
et confirmet, tuis et aliorum piorum precibus impetrari mihi expeto.
Et haec quidem domestica mala sunt; foris autem non multo melius mecum
agitur, nam lis mea adhuc pendet, quae et vitae et famae et fortunarum periculum
secum trahit. Patriae autem miserabilis condicio quantopere mc torqueat, vix edicere
possum: adhuc his ipsis diebus hostes facta irruptione magnam miserae plebis stra-
gem ediderunt. His incommodis qui obviam cat, nemo est; nam etsi numerosum
exercitum habeamus, tamen ob imperitiam eorum, qui praesunt, nulli hactenus fuit
usui, et quod Scaliciorum oppido, quod finibus nostris proximum est, potiti sumus,
non virtuti nostrorum, sed hostium calliditati, qui et in fuga sibi et praedae partae
consulunt, vacuum et desertum nostris occupandum reliquerunt. tribuo. Ita undique
aerumnis et difficultatibus obsesso quid animi sit, facile ipsemet statuere potes.
Tu autem quod cum socero valeas, magno est mihi in hoc luctu solatio;
omnipotens Deus utrumque vestrum ecclesiae suae et reipublicae, quin etiam mihi