EN | ES |

Facsimile view

1126


< Page >

60 Archivum coronae regni Bohemiae II Nr. 60.

illustrem, dum viveret, heredes et successores suos virtutis et excellentie ipsius industria rite poscente, antequam eundem ad regnum Boemie coronari contingeret, gestando circulo decoravit, ut eodem insigni circulo ad instar imperatorum et regum Romanorum in Nativitatis Christi et salvatoris nostri, Pasche et Penthecostes nec non beatorum Wenczeslai et Adalberti, patronorum Boemie, festivitatibus uteretur, qui 5 tamen circulus eidem duci a nemine, preterquam a Pragensi aut Olomucensi epi- Scopis vel eorum altero, qui dum alterum ex eis abesse contingeret, vices suppleret amborum, in predictis festivitatibus fuerat imponendus, ac in secunda littera! clare memorie illustri Ottakaro primo et successoribus suis, preclaris Boemie regibus, ob insignia et grata servicia, quibus sacrum Romanum imperium dignis honoribus 10 prosequi studuerunt, investiendi ac infeudandi episcopos prefati regni Boemie ple- nam tribuit facultatem, et littere divi Friderici? secundi Romanorum regis, in quibus exprimitur, quod illustris Heinrieus marchio Moravie et universitas magnatum et nobilium Boemie de assensu et voluntate illustris Ottakari, quondam Boemie regis, proavi nostri karissimi, illustrem Wenezeslaum, primogenitum ipsius, in regem suum 15 elegerint et eadem eleccio per supradictum Fridericum Romanorum regem fuerit approbata, et littere divi Richardi? olim Romanorum regis, qui auctoritate sua, Sicut protestatur in litteris, prefatum regem Ottakarum, proavum nostrum, dum adhuc vitam ageret in humanis, de regni Boemie et marchionatus Moravie principatibus et omnibus feudis ad eadem spectantibus investivit, et specialiter donatio* clare 20 memorie illustris Ottakari secundi quondam Boemie regis, proavi nostri dilecti, quam patri? illustris Nicolaió ducis Oppavie presentis, fecisse dinoscitur, dum terram Moravie dividens ducatum sive principatum Oppaviensem creavit ex novo ipsumque ducem Oppavie, quem de mera sue benignitatis gratia sublimavit in principem, he- redes et successores suos una cum ducatu sive principatu prefato sibi, heredibus et 25 successoribus suis, Boemie regibus et eiusdem regni corone voluit immediate sub- esse, lucidissime protestantur, quarum quidem litterarum sententias et clau- sulas, quas ad probationem dictarum intentionum adduximus, semper et ubique in iudicio et extra ac in singulis actibus publicis et privatis, quociens presencium te- norem legi sive publicari contigerit, eiusdem efficacie vigoris et auctoritatis existere 30

1) Quas litteras Friderici II Romanorum imperatoris, Basileae 1212 Sept. 26 datas, iam |. c. Sub nr. 3 proposuimus. 2) Quas litteras, apud. Ulmam 1216 Jul. 26 datas, iam ibidem sub nr. 11 proposuimus. 3) Quas litteras, Aquisgrani 1262 Aug. 9 datas, iam l. c. sub nr. 11 proposuimus. 4) Quam donationem Karolus rex hic commemoret, nescimus. R. Salomon (MGH LL IV, Const. VIII p. 575 nota 5, cf. tamen iam Kopetzky libro iam superius in capite huius numeri laudato) lectoris 35 animum vere advertit ad id, hic Karolum regem non de litteris donationem, de qua quaeritur, continentibus, sed re vera solum de ipsa donatione mentionem facere. Cf. opinionem veri omnino dis- similem, quam G. Biermann, Gesch. d. Herzogtümer Troppau u. Jdgerndorf (1874) p. 157 proponit, Karolum regem hic auctoritate falsarum quarundam litterarum nixum esse. 5) Nicolaus I, nothus filius Pfemysli Ottacari II regis Bohemiae (Grotefend, Stammtafeln d. schles. Fürsten 40 (1889) t. XI nr. 1). 6) Nicolaus II (Grotefend I. c. XI, 2).



Text viewManuscript line view