EN | ES |

Facsimile Lines

1126


< Page >

[1]
60 Archivum coronae regni Bohemiae II Nr. 60.

[2]
illustrem, dum viveret, heredes et successores suos virtutis et excellentie ipsius
[3]
industria rite poscente, antequam eundem ad regnum Boemie coronari contingeret,
[4]
gestando circulo decoravit, ut eodem insigni circulo ad instar imperatorum et regum
[5]
Romanorum in Nativitatis Christi et salvatoris nostri, Pasche et Penthecostes nec non
[6]
beatorum Wenczeslai et Adalberti, patronorum Boemie, festivitatibus uteretur, qui 5
[7]
tamen circulus eidem duci a nemine, preterquam a Pragensi aut Olomucensi epi-
[8]
Scopis vel eorum altero, qui dum alterum ex eis abesse contingeret, vices suppleret
[9]
amborum, in predictis festivitatibus fuerat imponendus, ac in secunda littera!
[10]
clare memorie illustri Ottakaro primo et successoribus suis, preclaris Boemie regibus,
[11]
ob insignia et grata servicia, quibus sacrum Romanum imperium dignis honoribus 10
[12]
prosequi studuerunt, investiendi ac infeudandi episcopos prefati regni Boemie ple-
[13]
nam tribuit facultatem, et littere divi Friderici? secundi Romanorum regis, in
[14]
quibus exprimitur, quod illustris Heinrieus marchio Moravie et universitas magnatum
[15]
et nobilium Boemie de assensu et voluntate illustris Ottakari, quondam Boemie regis,
[16]
proavi nostri karissimi, illustrem Wenezeslaum, primogenitum ipsius, in regem suum 15
[17]
elegerint et eadem eleccio per supradictum Fridericum Romanorum regem fuerit
[18]
approbata, et littere divi Richardi? olim Romanorum regis, qui auctoritate sua,
[19]
Sicut protestatur in litteris, prefatum regem Ottakarum, proavum nostrum, dum adhuc
[20]
vitam ageret in humanis, de regni Boemie et marchionatus Moravie principatibus et
[21]
omnibus feudis ad eadem spectantibus investivit, et specialiter donatio* clare 20
[22]
memorie illustris Ottakari secundi quondam Boemie regis, proavi nostri dilecti,
[23]
quam patri? illustris Nicolaió ducis Oppavie presentis, fecisse dinoscitur, dum terram
[24]
Moravie dividens ducatum sive principatum Oppaviensem creavit ex novo ipsumque
[25]
ducem Oppavie, quem de mera sue benignitatis gratia sublimavit in principem, he-
[26]
redes et successores suos una cum ducatu sive principatu prefato sibi, heredibus et 25
[27]
successoribus suis, Boemie regibus et eiusdem regni corone voluit immediate sub-
[28]
esse, lucidissime protestantur, quarum quidem litterarum sententias et clau-
[29]
sulas, quas ad probationem dictarum intentionum adduximus, semper et ubique in
[30]
iudicio et extra ac in singulis actibus publicis et privatis, quociens presencium te-
[31]
norem legi sive publicari contigerit, eiusdem efficacie vigoris et auctoritatis existere 30

[32]
1) Quas litteras Friderici II Romanorum imperatoris, Basileae 1212 Sept. 26 datas, iam |. c.
[33]
Sub nr. 3 proposuimus. 2) Quas litteras, apud. Ulmam 1216 Jul. 26 datas, iam ibidem sub nr. 11
[34]
proposuimus. 3) Quas litteras, Aquisgrani 1262 Aug. 9 datas, iam l. c. sub nr. 11 proposuimus.
[35]
4) Quam donationem Karolus rex hic commemoret, nescimus. R. Salomon (MGH LL IV, Const. VIII
[36]
p. 575 nota 5, cf. tamen iam Kopetzky libro iam superius in capite huius numeri laudato) lectoris 35
[37]
animum vere advertit ad id, hic Karolum regem non de litteris donationem, de qua quaeritur,
[38]
continentibus, sed re vera solum de ipsa donatione mentionem facere. Cf. opinionem veri omnino dis-
[39]
similem, quam G. Biermann, Gesch. d. Herzogtümer Troppau u. Jdgerndorf (1874) p. 157 proponit,
[40]
Karolum regem hic auctoritate falsarum quarundam litterarum nixum esse. 5) Nicolaus I,
[41]
nothus filius Pfemysli Ottacari II regis Bohemiae (Grotefend, Stammtafeln d. schles. Fürsten 40
[42]
(1889) t. XI nr. 1). 6) Nicolaus II (Grotefend I. c. XI, 2).


Text viewFacsimile