EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

162

mederi cupientes, ipsi illustri Nicolao, duci Oppaviae et Ratiboriae, heredibus et successoribus suis ubrinsque sexus, promittimus pro nobis et heredibus ac successoribus nostris, regibus Boemiae, (quod eos) et eorum quemlibet a quacunque inpetitione et actione ducum praedictorum heredumque suorum, quas sibi aut alicui heredum suorum utriusque sexus super terra et ducatu R. et singulis dominiis, quae felieis recorda- cionis Leszko, dux praedictus, possedit et tenuit, ipsi coniunctim vel divisim, aut, heredes eorum, unquam moverent, disbrigare volumus et tenemur indempnesque reddere penitus et quietos.

Si qui vero alii, cujuscunque statuüs aut conditionis exi- stant, illustrem. ducem N. principem nostrum, aut heredes ejus utriusque sexus, super pheudis, quae a nobis obtinent et ab heredibus nostris, regibus B. obtinebunt, inpetierint aut ipsis aut alteri ipsorum moverint quaestionem in judicio vel extra judicium, in parte vel in toto: ipsis gratiose et efficaciter aderimus et tota nostra potentia, cum omni jure pheudali, prout patroni ae domini pheudorum suos vasallos de jure tenentur defendere, jugiter defendemus.

Ceterum ipsum ducem Nieolaum, heredes et successores eius utriusque sexus, nullo alio iure censeri volumus aut in aliquo foro super dietis feudis conveniri, nisi foro, more et iure principum Alemaniae vasallorum aliorum, et non Poloniae, omnibusque ac singulis ducalibus dignitatibus et honoribus, quibus alii principes Alemaniae vasalli hactenus usi sunt et utentur, ipsum ducem Nicolaum, heredes et successores eius utriusque sexus, insigniri, potiri volumus et gaudere.

Renuntiantes expresse in his scriptis pro nobis et here- dibus nostris, regibus B., omni indignationi, si quam idem dux N. ad haec usque tempora quocunque casu incurrisset, omni- busque ac singulis actionibus et quaestionibus, litibus et contro- versiis, quas nos possemus aut heredes nostri possent ipsi duei N. et heredibus ejus utriusque sexus super praedictis dominiis, titulis, juribus, possessionibus et utilitatibus ingerere aliqua- tenus vel movere.

Revocantes etiam de certa nostra scientia omnes et singulas donationes, inpheudationes, concessiones, obligationes



Text viewManuscript line view