Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
— 162 —
mederi cupientes, ipsi illustri Nicolao, duci Oppaviae et
Ratiboriae, heredibus et successoribus suis ubrinsque sexus,
promittimus pro nobis et heredibus ac successoribus nostris,
regibus Boemiae, (quod eos) et eorum quemlibet a quacunque
inpetitione et actione ducum praedictorum heredumque suorum,
quas sibi aut alicui heredum suorum utriusque sexus super
terra et ducatu R. et singulis dominiis, quae felieis recorda-
cionis Leszko, dux praedictus, possedit et tenuit, ipsi coniunctim
vel divisim, aut, heredes eorum, unquam moverent, disbrigare
volumus et tenemur indempnesque reddere penitus et quietos.
Si qui vero alii, cujuscunque statuüs aut conditionis exi-
stant, illustrem. ducem N. principem nostrum, aut heredes
ejus utriusque sexus, super pheudis, quae a nobis obtinent et
ab heredibus nostris, regibus B. obtinebunt, inpetierint aut
ipsis aut alteri ipsorum moverint quaestionem in judicio vel
extra judicium, in parte vel in toto: ipsis gratiose et efficaciter
aderimus et tota nostra potentia, cum omni jure pheudali,
prout patroni ae domini pheudorum suos vasallos de jure
tenentur defendere, jugiter defendemus.
Ceterum ipsum ducem Nieolaum, heredes et successores
eius utriusque sexus, nullo alio iure censeri volumus aut in
aliquo foro super dietis feudis conveniri, nisi foro, more et
iure principum Alemaniae vasallorum aliorum, et non Poloniae,
omnibusque ac singulis ducalibus dignitatibus et honoribus,
quibus alii principes Alemaniae vasalli hactenus usi sunt et
utentur, ipsum ducem Nicolaum, heredes et successores eius
utriusque sexus, insigniri, potiri volumus et gaudere.
Renuntiantes expresse in his scriptis pro nobis et here-
dibus nostris, regibus B., omni indignationi, si quam idem dux
N. ad haec usque tempora quocunque casu incurrisset, omni-
busque ac singulis actionibus et quaestionibus, litibus et contro-
versiis, quas nos possemus aut heredes nostri possent ipsi duei
N. et heredibus ejus utriusque sexus super praedictis dominiis,
titulis, juribus, possessionibus et utilitatibus ingerere aliqua-
tenus vel movere.
Revocantes etiam de certa nostra scientia omnes et
singulas donationes, inpheudationes, concessiones, obligationes