£ roku 1589. 87
sundat, perdit, imminuit et more suo debilitat; nos tamen illorum spectatores sumus,
proponendo ob oculos nobis privilegia et libertatem nostram, non debere nos, sed
alios defendere, nec opem aliis ferre, nisi Moravis et Silesiis. Cur igitur, quaeso,
ilam libertatem et privilegia sibi tantopere patrocinari conentur 'et nitantur, nisi
quia VMtemR non diligunt, non amant, nec ullam fidem habent? Quamobrem sub-
diti VMti regiae nec auxilium ferre nec aliquo progredi volunt. Et sic inter VRMtem
et subditos hoc odio et illa incredulitate nata, neque nostrum exitium interitumque
noscimus.
Proinde, rex clementissime, per Deum immortalem: cum VMs intelligat et
VMtis et subditorum res in pessimo loco et statu sitas esse, dignetur in illam curam
animique cogitationem toto incumbere pectore idque moliri, quo illi malo succurri et
in melius verti possit. Tempus est profecto, et jam quodammodo bona pars eius
videtur praeteriise, ac difficilem jam cursum eius recuperandi relictum et propo-
situm esse. Nam et haec velim Majestas deliberet et meditetur Vestra: Quodsi a Turca
ac alis hostibus essemus tuti, nec ullum esset nobis expectandum periculum, sed ut
in optima viveremus pace; scit tamen RMsV vehementer opus esse, ut in hoc regno
aliqua bona propria habeat, quibus se sustentet aut filius RMtisV, qui sit futurus
dominus noster. Etenim MtiV clam non est, in illo regno MtemV usum fructum ad-
modum tenuem et exiguum habere; quibus igitur se sustentare poterit? Loculi vero
et hominum marsupia non sufficient, nec homines admittent, ut VRMti suggerant
sumptus eandemque proprio alant. Ceterum si in VMte populi charitas et amor esset,
facile homines eo adduci possent, ut bona ad MtemV spectantia et pignori opposita
redimerentur, eaque curarent, quibus se MsV apud nos sustentare posset, et quidem
ita, ut dignitas RMtisV domini nostri postularet. Sed hoc pacto non intelligo eos
aliquid esse facturos. Nam neque eos video aliquo desiderio, huc MtemV veniendi
et cum illis manendi, teneri.
lisdem precibus, rex clementissime, quibus initio oravi et nunc MtemVR, do
minum mihi clementissimum, vehementer rogo, ut hoc meum scriptum benigno et
clementi legat vultu, ac in optimam dignetur accipere partem. Nam Deum testor,
me illo amore et debito obsequio, quo sum MtiV obligatus, eo adductum et in-
citatum esse, ne diutius tacerem, sed hoc, quod in rem MtisV fore intelligerem, VMti
tanquam domino suo clementissimo, (persuasum habens id MtiV minime fore ingratum),
ordine exponerem. Nec enim MsV ignorat, plura alios de VRMte audire et experiri,
quam MsV. Quare id omne singulari prudentiae MtisV (qua est a Deo optimo
maximo prae ceteris praedita ac nulla ex parte oblita, modo se ipsam oblivioni non
tradat et Deum in memoria habeat) ad deliberandum permitto [sic]. Nam si nulla
oblivio memoriam Dei apud MtemV deleverit, Deus etiam RVMtem memoria tenebit.
Quod si illum neeglexeritis aut eius obliti fueritis, pari ratione apud eum in oblivionem