86 A. XXXII. Dopisy póniw Jana a Vojtěcha z Pernšteina
Extremum caput hoc est, quod homines aegre et moleste ferre perspicio,
nempe quod ad fidem et religionem attinet, ea scilicet in re VRMs serio progredi
et homines praegravari Fides autem, rex clementissime, donum est Dei, et cui a Deo
non datur, ab hominibus minime potest dari. Licet enim qualiscunque fuerit sermo et
fidei professio in hominum gratiam facta, si tamen quidpiam ille adversi in corde
habuerit et statuerit, haec confessio nihili et nauci esset, cum Deus sit cordium
spectator et percunctator [sic]. Dignetur igitur VRMs et hanc rem deliberare et
apud se perpendere. Etenim illa, quae. sunt ex Deo, stabunt et firmissima manebunt,
nec homines illa subvertere poterint. Quae autem sunt ex hominibus, sua sponte
cadent: nam ex Deo fundata non sunt. Porro et haec populi opinio est ac palam
loquuntur, multos utriusque sexus a VRMte vita esse privatos, illorumque sanguinem
Deum vindicem invocare, eamque ob rem Deum illa infortunia et poenas MtiV irro-
gare et permittere.
Epilogus et conclusio illarum omnium rerum, quas superius attigi, rex clemen-
tissime, haec est, ut homines de VRMte sentiant et quomodo eandem teneant et inter-
pretentur. Primum se a MteV nullam charitatem, nec regni istius amorem experiri.
Deinde ilis fidem non haberi; praeterea si quis aeque ac VRMs de religione non
senserit et in fide non similem se praebuerit, illum (forsan) nec loco christiani nu-
merari. Idcirco jam homines quandam aegritudinem adversus RMtemV video perce-
pisse, ut vicissim VMtem nec diligant nec aliquid fidei habeant.
Etsi autem VMs quidpiam cum illis tractare voluerit, non puto eandem aliquid
esse confecturam. Nam ad alia mala et id incommodi per hanc incredulitatem et
odium (in VMte) ortum est, quod in nullo bellico apparatu, promptitudine et vigi-
lantia adversus Turcam sint, opinorque id apud plerosque esse, si Turca in Moravia
esset, nondum illos de expeditione Turcica esse credituros. Nam id ostendunt ac
palam in hunc vociferantur modum: Quoties, obsecro, jam est nobis in publicis co-
mitiis de istis periculis à RMte declaratum, longe aliter tamen compertum et offensum
[sie] fuisse, modo cum EMs pecuniis opus habuit, protinus Turcam in medio ac pa-
lestra fuisse, et illis ingentia pericula a VMte enumerata; quae res summam ac
incredibilem peperit oscitantiam et securitatem.
Necesse est igitur jam VRMtem aliam quaerere ac aggredi viam, qua posset
Sibi reconciliare populum, ut abjecto odio, VRMtem amore prosequatur ac in eadem
totam spem fiduciamque locet et figat suam. Vicissim VMs eos. Nam mehercule prin-
cipio, quo MsV regnare coepit, incredibilis omnium in MtemV fuit amor; is quantum
sit immutatus, MsV etiam me tacente intelligit. Deliberet igitur haec MsV, quibus
periculis et discriminibus hoc pacto una cum VMte expositi simus; praeterea aliud
nihil, quam ut ab crudelissimo tyranno Turca opprimamur, expectamus. Nam Turca
in dies magis magisque imperia et provincias MtisVR omni genere crudelitatis pes-