z roku 1539. 85
quam talem libertatem principes imperii habuisse, uti eo pacto et ratione in regnum
Boemiae proficiscerentur, sed si quis eorum in Bohemiam iter facere statuerat, pu-
blica fides seu salvus conductus ei dabatur et sine publica fide non proficiscebantur.
Unde autem haec libertas istis principibus nunc esset, homines ignorare. Ad haec
nemo incolarum istius regni in illo conventu erat. Cum igitur MsV hunc conventum
in civitate istius regni celebraverit et nuncium non Bohemum habuerit, quid sit ibi
tractatum, id esse ordinibus, officialibus et VRMtis in isto regno a consiliis obscurum.
Haec tamen populi opinio et animi inductio est, hoc totum ex illa incredulitate et
odio, quo eos RVMs prosequitur, proficisci.
De indutiis, pactionibus ac omnibus tractationibus, quas RVMs sive cüm
Turca sive rege Lotharingiae aut aliis principibus imperii solet habere, (quod ho-
mines aliqua ex parte ad hanc quoque coronam spectare arbitrantur), status istius
regni nihil sciunt; quae res hominibus dolet ac palam loquuntur, se nihil aliud
scire, quam ut numerent, et ita apud VMtem hoc regnum parvi nominis et ponderis
esse. Idque accidere, quod nulla charitas et fides a VRMte erga illos sit. Nam et
hoe in hominibus est, VMtem forsan in aliquo loco talia proposuisse: Etiamsi hoc
regnum amissum fuerit, scire tamen locum MsV, in quo se pro regia Mte et digni-
tate, quoad spiritum duxerit, continere posset.
Quod vero ad marchionatum Moraviae attinet, et hic similem molestiam in
hominibus animadverto esse, propterea quod conventiones particulares a VRMte
prohibitae sint, e£ summo capitaneo vetitum, ne tales conventiones sine consensu et
voluntate VMtis admitteret. Cum quidem saepe necessitate urgente opus sit, ut ex-
templo capitaneus cum nonnullis personis omnium ordinum conveniat, tamen id
facere non audet propter inhibitionem MtisV.
Deinde in comitiis novissime Brunae celebratis VRMs ab omnibus statibus
marchionatus Moraviae summopere orabatur, ut pace et venia RMtisV nuncios suos
ad regem Joannem mittere possent, et quid nuncii illi essent acturi, VRMti per
nuncios fuit indicatum. Ibi VRMs eis id responsi dignata est dare, ut illi nuncii una
cum instructione, quam regi Johanni ordines et status marchionatus Moraviae essent
missuri, primum ad VRMtem irent, eiusque copiam facerent; id quod factum est.
Ibi illico inter homines perpendebatur, nec obscure ferebatur, eis VRMtem non cre-
dere, nec fidem illorum, quae MsV per eiusdem Mtis nuncios, utpote quale essent
regi Joanni nuncium facturi declaratum, esse habitam. Et quoniam MSV sibi hane
instructionem exhiberi curavit, forte arbitrans illos aliud genus nuncii eo missuros,
quam RVMti ab eis sit indicatum ; quare, rex clementissime, cum in regno Boemiae,
tum in marchionatu Moraviae similis hominum opinio est, se a VMte nec diligi, nec
fidem haberi.