CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber tercius
flumen cautulose, in guo transvadacio raro exstitit reperta; qui racione vicinitatis
ad mare in meridie fuerat minoratus, et pro tunc vadus fuit inventus!.
Quo audito rex Francie voluit ad propria remeare, rex vero Boemie
nequaquam carere volebat, nisi insequeretur ultra terminos regni Francie, ipso
quoque annuente pariter post ipsum processerunt. Denique prefatus rex Anglie
receperat se ad tuta loca inter valles et nemora adventum eorum prestolando?. Et
hoc ideo fecerat, quia minorem exercitum habuerat, erant enim decem vel plures
armati super unum de hiis, qui in exercitu exstiterant regum predictorum. Quod
advertens rex Francie ait suis principibus: "Non committamus bellum cum adver-
sariis nostris, quousque recedant ab hiis locis tutis et munitis", cui rex Boemie
nequaquam voluit prebere consensum. Porro cum iam exercitus convenissent, rex
Boemie cum filio suo, electo rege Romanorum, viriliter congressi aciem belli
tenuerunt. Sed quia eventus bellorum dubius fore frequencius dinoscitur, multis
maxime per sagittas prostratis et interemptis maior pars Francigenarum fugiendo
terga verterunt et multis aliis occasionem fuge dederunt. Cum autem nobiles regni
Boemie conspicerent periculum vite affuturum, suaserunt regi, quod cum ipsis de
bello secederet. Qui respondit, quod nollet hoc crimen glorie sue inferre, nec
famam suam ex hac causa denigrare, sed mandavit eis, ut ducerent eum, ubi
maior impetus et vigor belli existeret fragorque armatorum. Cui unus ex nobilibus
regni Boemie respondit: "Nos illuc vos ducemus, unde amplius vivi* vobiscum non
redibimus. Cumque hoc effectui mancipassent, rex Boemie heu! cum pluribus
principibus, baronibus et militibus de diversis mundi partibus cecidit et extitit in-
teremptus filio suo, glorioso principe Karulo, difficulter cum vita transeunte et
pauca milicia secum remanente. Qui - ut docet relacio fide dignorum - fuit in bello
ante patrem et non fuga vel alia specialis causa, sed divina gracia ipsum a periculis
protexit et clementer preservavit?.
Post hec rex Anglie cum suis nobilibus regem Boemie et alios principes,
qui in bello deciderant, studiose deplanxerunt et honorifice sepulture tradiderunt.
Annis millenis tria centum sex quadragenis
ante diem Ruffi vicinata dieque secunda
exstat occisus, nobis evanuit, eo risus
proch dolor! Iohannes, Boemorum rex, quasi magnes,
strenuus et iustus, mitis, audax atque robustus,
astutus, sapiens semper largissime regnans.
a vii Wl om. H
1) Exercitus in cursu inferiore fluminis Sommae ad faciem steterunt. Rex Angliae Edvardus III. die 24^ m. Augusti vadum in
loco Blanchetaque dictum invenit, ubi aestu minuente exercitus suus flumen transire potuit.
2) Exercitus Anglorum locum defensionis opportunum in plano dorso montis prope vicum Crécy, a meridie et ab oriente declivi
abrupto, a ergo nonnullis silvulis munitum, cepit.
3) Pugnam diligenter describit Susta (CD II, 3, p. 496-512). Cf. el Spévácek, Jan Lucembursky, p. 564-565 (ubi et libri ad hanc
rem spectantes inducti sunt)
193