CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber tercius
Marcii coniunccio* fuit Martis et Saturni et Iovis in uno termino. Que coniunccio
significavit gwerras et alia multa, que concordabant ex hac constellacione.
Eodem anno! spiritu maligno suadente, in veneno eiusdem pestifero infi-
ciente regina Apulie machinata fuit malum sui conthoralis?. Unde cum marsalko
et cum quibusdam regni magnatibus in nece regis conspiraverunt, cumque in
thoro regali rex quiesceret cum regina more maritali, marsalcus cum complicibus
suis inpetuose ad hostium thalami regalis pulsaverunt, fingentes se valde ardua
cum rege tractaturos. Rex vero metuens sibi malum imminere eis introitum ne-
gavit, regina vero iugiter regem exhortabatur, ut ad eos egrederetur, asserente^
causas legitimas adventus eorum, quas nequaquam differre valerent. Et non con-
senciente rege regina clam ianuas eisdem patefecit, qui mox in regem irruentes
ipsumque per capillos apprehendentes, tam diu per commodum regale verbe-
rantes et vulnerantes traxerunt, quousque spiritum exalavit. Et actus pravus* olim
a prima muliere perpetratus est per hanc reginam renovatus. Nam sicut illa ab
antiquo serpente virus? sibi infusum eodem participem effecit prothoplastum cum
sua posteritate, adinstar illius istam maliciam, que habet racionem veneni, in
virum proprium infundendo, «eum-* fraudulenter et dampnabiliter interemit.
Eodem anno currente et virtute constellacionis regnante dux sive comes
Holandie? exercitum magnum congregavit principibus adiacentibus sibi coope-
rantibus. Qui versus terram Frisonum properavit', et quia per mare fuit accessus
ad eandem, galeis et navibus multis preparatis voluit eam sibi subiugare suoque
dominio mancipare, quia quondam extiterat subiecta dominio suorum patro-
norum*. Cumque essent non longe a litoribus terre distantes, ventus validus flatu
suo ipsos in navibus dissipavit. Qui cum ad magnam distanciam localem fuissent
sequestrati, porro naves primeve cum nobili milicia essent appropinquantes, Frizo-
nes in foveis, quae" paraverunt, latitaverunt cautulose se abscondendo. lllis
quoque de navibus super litora exeuntibus, illi super illos ex inproviso irruentes et
coniunccio Em | coniunctum H coniuncta W
asserente pro asserens
pravus W | primus H
virus H | om. W
eum suppl. Za
properavit H | properaverunt W
patronorum W | quorum H maiorum Em
que pro quas | laes. W
1) Narrationem sequentem sub numero XXI in conspectu capitulorum invenimus. Cf. adn. ibidem.
2) Lis mullorum annorum, quae de iure successionis in regno Neapolitano inter participes domus Anjou vertebatur, anno 1332
composita est hoc modo: Iohanna, nepos Roberti, regis Neapolitani (1309-1343), eo tempore puella sex annorum, Andreae,
qui eral ei aequalis, filio iuniori Karo li Roberti, regis Ungariae (1308-1342), desponsata esl. Regina admodum adulescens
postremo cum suo consobrino Ludvico (Ludvík Tarentskj) amore iungebatur, cuius opera Andreas die 18^ m. Septembris a.
1345 occissus est.
3) Guilelmus IV., comes de Hainaut et de Hollandia (Vilém IV., hrabé hennegavsko-holandsky), nepos comitis Karoli de Valois,
frater uxoris Ludvici Bavari imperatoris.
mo Ao TB
o
189