FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
dat? et offert regium? favorem. Sed statim dolus fit publicus, qui fuerat ocultatus,
qui enim pacem postulant, pacem recusant. "Domine", inquiunt, " rex, scire vos
cupimus, quod nullam vobiscum concordiam volumus inire, nec valemus, nisi pari
modo Fridericum?, ducem Austrie, quem legittimum asserimus regem Romano-
rum, huic concordie inseramus, taliter cum ipso constringimur, quod ipsum non
deserimus ." Hiis auditis rex graviter provocatur et tractatus, qui pacem preten-
derat, ad acriorem seviciam commutatur. Primitus namque Iohannes rex cum
Lodevico, qui se gerebat pro rege Romanorum, adversus Fridericum de Austria*
adeo compromiserat?, quod illo incluso cum suis baronibus concordiam facere
non valebat. Videns itaque rex, quod Henricus de Lipa cum suis non ageret secum
sincere et quod exercitum haberet forciorem, cupiens periculum evitare Pragam
cum regina III? Kal. Marcii est reversus.
Interea rex per dictum regem Lodevicum in Egram vocatur et ad con-
cilium invitatur. Cumque circa civitatem Sacz homines regis pervenissent? pro
pabulo equorum, Wilhelmus Lepus super eos irruit et multos vulneravit et CXLIV
captivavit, inter quos fuit marssalcus regis? et alii milites plures. Porro rex abinde
recedit turbatus et sub magno disturbio regnum post se dereliquit. Et tunc ita^
malus status fuit in regno, sicut umquam fuit! a sui primaria plantacione. Rex'
vero Iohannes cum domina Elizabeth regina ad regem Lodevicum X? Kalend.
Aprilis in Egram pervenit et ibidem! sua negocia pertractavit. Et die septimo?, cum
rex esset reversus* in civitatem! Cubitum, illuc Wilhelmus Lepus vocatus venit" et
pro se et pro suis obtinuit pacis treugas per tres ebdomadas duraturas. Et Petrus
de Rosenberch civitatem Budways potenter obsedit, sed hiis auditis ab obsidione
recedit.
^ dat PWl on. Н
5 regium PW Il regni H
* cupimus PW | cupiunt H
4 Fridericum P | Fridricum HW semper
¢ de Austria P | ducem de Austria HW
" homines PW I om. H
8 pervenissent P | exivissent H las. W
h ita Pl om. H lacs. W
! fuit PW (sequens et expunct.) | fuitet H
| ibidem P libi H las. W
k esset reversus PW l reversus esset H
! civitatem Plon. HW
M vocatus venit PW | venit vocatus H
1) Pactum cum ducibus Austriae die 27" mensis Decembris anno 1317 subscriptum est. (v. MGH LL IV, Const. V, n. 468).
9) Compromissum memoratum die 19". m. Iunii a. 1317 confectum est. Cf. Sbévcek, Jan Lucembursky, p. 256-258.
3) Gf. ChronAR (p. 246a): ...et Conradus dictus de Busches marschalcus regis...
4) Rex...recediL | cf; ChronAR I. II, cap. 2, p. 247a
5) Rex Iohannes in Cubito (Loket) die 8” m. Aprilis fuit (v. RBM III, n. 435).
90