EN | ES |

Facsimile view

1005


< Page >

Corrolarium quintum: Omnium veritatum ad extra factarum sive factibilium est proportionata diversitas aeternarum veritatum. Pro- batur corrolarium, nam ex praemissis omnes Veritates creatae exem- plariter a veritatibus increatis, sed talium est proportionaliter diver- sitas, igitur et earum exemplarium.

Quantum ad secundum articulum, est prima conclusio: Firmiter asserere, veritates universales esse creatas, a singularibus separa- tas, est error nedum logicus sed et physicus. Probatur haec con- clusio, nam quaecumque separata existere Deus potest corrumpere, unum conservandum, reliquum inesse suo perfecto iuxta articulum Parisiensem, sed contradictionem implicat, speciem esse sine genere aut individuum sine specie. Igitur ponere, veritatem universalem specificam a singulari existere separatam, est error artis logicae, et quod sit error physicus, probatur sic, differentiae aliquae posse (18*) esse sine suis principiis intrinsecis. Est error physicus, sed quicunque dicit, speciem, id est veritatem specificam, posse esse sine generali veritate, quae genus est sine esse, ergo dicit recte, creatam posse esse sine suo intrinseco principio, igitur, nedum errat logice, sed et physice, igitur conclusio vera.

Primum corrolarium: Licet non fit dare genus separatum a specie, aut speciem ab individuo, aut retrorsum existere, verumtamen ne- cesse est, genus a specie et speciem ab individuo aut retrorsum existere verum, tamen necesse est genus a specie et speciem ab individuo formaliter distinguere. Probatur, nam quodcumque repe- ritur ad esse alterius essentialiter atque intrinsece, illud ponere distinctum ab altero est necesse, sed sic se habet esse ergo ad speciem et species ad individuum, igitur corrolarium verum.

Corrolarrum secundum: Quamvis universale sit suum singulare essentialiter, differt tamen ab eo formaliter. Probatur, nam species humana, sive homo in communi, quod idem est, est essentialiter animal rationale mortale, et homo idem est quilibet homo singula- ris, igitur prima pars corrolarii vera. Et secunda pars, scilicet, quod differt ab eo formaliter, patet, nam homo communis est quidditas omnium hominum singularium, sine qua nemo singularis potest esse homo, etiam homo in specie est communicabilis in multis, singula- ris vero nequaquam, ergo corrolarium verum.

Secunda conclusio: Sicut via naturae genus antecedit speciem, sic veritas generalis specialem veritatem. Probatur, quia esse genus est causa intrinseca suae speciei necessario ad eandem requisita, sed (18?) veritas generalis sic se habet respectu veritatis specifice, igitur conclusio vera.

Corrolarium primum: Veritas propositionum realium non con-

198



Text viewManuscript line view