EN | ES |

Facsimile Lines

1005


< Page >

[1]
Corrolarium quintum: Omnium veritatum ad extra factarum sive
[2]
factibilium est proportionata diversitas aeternarum veritatum. Pro-
[3]
batur corrolarium, nam ex praemissis omnes Veritates creatae exem-
[4]
plariter a veritatibus increatis, sed talium est proportionaliter diver-
[5]
sitas, igitur et earum exemplarium.

[6]
Quantum ad secundum articulum, est prima conclusio: Firmiter
[7]
asserere, veritates universales esse creatas, a singularibus separa-
[8]
tas, est error nedum logicus sed et physicus. Probatur haec con-
[9]
clusio, nam quaecumque separata existere Deus potest corrumpere,
[10]
unum conservandum, reliquum inesse suo perfecto iuxta articulum
[11]
Parisiensem, sed contradictionem implicat, speciem esse sine genere
[12]
aut individuum sine specie. Igitur ponere, veritatem universalem
[13]
specificam a singulari existere separatam, est error artis logicae, et
[14]
quod sit error physicus, probatur sic, differentiae aliquae posse
[15]
(18*) esse sine suis principiis intrinsecis. Est error physicus, sed
[16]
quicunque dicit, speciem, id est veritatem specificam, posse esse
[17]
sine generali veritate, quae genus est sine esse, ergo dicit recte,
[18]
creatam posse esse sine suo intrinseco principio, igitur, nedum
[19]
errat logice, sed et physice, igitur conclusio vera.

[20]
Primum corrolarium: Licet non fit dare genus separatum a specie,
[21]
aut speciem ab individuo, aut retrorsum existere, verumtamen ne-
[22]
cesse est, genus a specie et speciem ab individuo aut retrorsum
[23]
existere verum, tamen necesse est genus a specie et speciem ab
[24]
individuo formaliter distinguere. Probatur, nam quodcumque repe-
[25]
ritur ad esse alterius essentialiter atque intrinsece, illud ponere
[26]
distinctum ab altero est necesse, sed sic se habet esse ergo ad
[27]
speciem et species ad individuum, igitur corrolarium verum.

[28]
Corrolarrum secundum: Quamvis universale sit suum singulare
[29]
essentialiter, differt tamen ab eo formaliter. Probatur, nam species
[30]
humana, sive homo in communi, quod idem est, est essentialiter
[31]
animal rationale mortale, et homo idem est quilibet homo singula-
[32]
ris, igitur prima pars corrolarii vera. Et secunda pars, scilicet, quod
[33]
differt ab eo formaliter, patet, nam homo communis est quidditas
[34]
omnium hominum singularium, sine qua nemo singularis potest esse
[35]
homo, etiam homo in specie est communicabilis in multis, singula-
[36]
ris vero nequaquam, ergo corrolarium verum.

[37]
Secunda conclusio: Sicut via naturae genus antecedit speciem,
[38]
sic veritas generalis specialem veritatem. Probatur, quia esse genus
[39]
est causa intrinseca suae speciei necessario ad eandem requisita,
[40]
sed (18?) veritas generalis sic se habet respectu veritatis specifice,
[41]
igitur conclusio vera.

[42]
Corrolarium primum: Veritas propositionum realium non con-

[43]
198


Text viewFacsimile