ac libenter amplectuntur, est meritorie, et inde accipiunt occasionem
in melius proficiendi, sic e converso infirmis et indisciplinatis animis
est causa seu occasio peiora faciendi, guod patenter rex Salo-
mon? ostendit, cum neque divicias, neque paupertates a Domino
postulavit, racionem assignans, cum adiunxit: ,Ne forte saturatus
aliciar ad negandum et dicam, quis est Deus aut egestate compul-
sus furor et periurem nomen Dei mei^ Ex quibus verbis constat
manifeste, quod sicut diviciarum habundancia potest esse causa vel
occasio fastus et voluptatis, sic eciam paupertas / et indigencia Fol. 136*
prebere potest occasionemfurtietperiurii,P ymo eciamsimilacionis men-
dacii, fraudis, ypocrisis,9 incontinencie, presertim in mulieribus et
quam plurium aliarum iniquitatum, quemadmodum vir Sapiens! testa-
tur, dicens, quod ,propter inopiam multi deliguerunt'*9 et iuxta bea-
tum Gregorium? ,,religiosam vitam eligentes occasio necessitatis? aut
desides facit aut in eis robur conversacionis infringit," unde ipsa, que
propter indigenciam solent committi peccata, rex sapiens? conside-
rans et ea suadens evitare, dicebat:3 ,,Fili, in tempore vite tue, ne indi-
geas, melius est enim mori quam indigere'*. Cuius sapienciam inmitati
apostoli in primitiva ecclesia, cum prudenter providebant, ut nullus
esset egens inter illos,8 sed dividebant singulis prout unicuique opus
erat, sicut in libro de eorum actibus invenitur. Eius eciam doctrinam
non contempserunt gloriosi principes christiani et alii fidei catholice
zelatores, cum ecclesias ac monasteria tam munifice ac ma[g]nifice
pro honore Dei et sanctorum eius dotaverunt, ut sacerdotes et alii
ecclesiarum ministri non solum possint inde absque egestate vivere,
sed eciam habeant unde congruum et honestum statum secundum
exigenciam sacerdotalis excellencie, cui magnus honor debetur, te-
nere valeant et indigentibus necessitatis tempore subvenire, recolen-
tes quia beatus apostolus testatur,9 Christum dixisse :4 „Beacius est
dare quam accipere," unde sequitur, quod divicie nec bonos faciunt
a) A, B Prov. 30.
b) A, B. Ad hoc 4., g. $ „In criminibus in Glossa.
9 A, B. 12., q. 2. ,Fraternitas“.
d) A, B. Ecci. 27.
B. 12., q. 2. „Religiosam.*
D A, B. Ecci. 40.
8) A, B. 12., q. 1. ,Dilectissimis*.
h) A, B. 16., q. 1. ,Predicator* Ad hoc 40. di. ,Quod dicit“.
1 Ecci XXVII, 1.
? Migne, P L., 77, 617. , Religiosam vitam eligentibus congrua nos oportet con-
sideratione prospicere, ne cuiusdam necessitatis occasio aut desides faciat aut
robur, quod absit, conversationis iníringat".
3 Ecci. XL, 29.
4 Act. XX, 35,
95