EN | ES |

Facsimile view

1005


< Page >

Legis veteris Testamenti sacerdocio dignius esse comprobatur, / Fol. 1332 quanto eciam plebs christiana non minus meretur divinis frui bene- diccionibus quam Hebrea. Mentiris eciam salva gracia tua, cum dicis, Christum de decimis in ev[a]ngelio nullam fecisse mencionem, 9 quia ipse scribas et phariseos mentam et aventum et cuminum de- cimantes non reprehendit ex eo, quia decimas de minutis eciam rebus exigebant, sed quia ea, que graviora sunt legis, dimit[t]ebant, videlicet iudicium, misericordiam et fidem; et attende, quid in fine concludit: ,Hec oportuit facere et illa non obmittere, 5) hec oportuit facere, videlicet iudicium, misericordiam et fidem et alia non obmit- tere, hoc est decimas Deo debitas non retinere, sed eas integre persolvere. Ipse eciam Salvator noster? in parabola! pharisei et pu- blicani, quam proposuit inter ceteras illius pharisei commendaciones, hanc notanter expressit, videlicet quod decimas dabat omnium, que possidebat, quo[d] utique non fecisset, si decimarum solucionem prohibere voluisset, nec eundem phariseum ideo redarguit, quia, ut premittitur, decimas dabat omnium que possidebat, sed quia in super- biam elatus 9, publicanum peccatorem despiciebat, Cum ergo, ut iam probavi teste Augustino, decime sint tributa Dei in signum univer- salis dominii retenta ab ipso Deo, cuius ,es ferra et plenitudo? eius^8 sub illa Christi missione noscuntur esse comprehense, qua dicit:3 ,Reddite, que sunt cesaris, cesari, et que sunt Dei, Deo," 9 quasi velit dicere: ,Censum sive tributum, de quo me interrogatis, reddite cesari, quia cesaris est, et cesari debetur in recognicionem sui dominii temporalis", ,ef que sunt Dei," scilicet decime, primicie et oblaciones reddite Deo? , quia tributa sunt Dei in signum sui do- minii universalis, nec aliter secundum sensum / litteralem potest Fol. 133 ille textus intelligi, quia aliud temporale tributum preter decimas, primicias et oblationes non reperitur in lege, quod proprie diceretur esse Dei. Et sicut prima pars illius sentencie intelligitur litteraliter

a) A, B. Septimo

b) A, B. Ubi precipitur solucio decimarum a Christo. Mt. 23.

9 A, B. Octavo.

4) A, B. Lu[c]. 18.

) B. in superbiam (allatus) elatus.

f) B. ab ipso (Domino) Deo.

2) A, B. Ubi precipiuntur decime a Christo. Nono.

h) Ą, B. 23., q ultima ,Convenior*.

i) A, B Comprehenduntur sub precepto de dileccione Dei et proximi, cum sint institute ad honorem Dei et sustentacionem proximi, de decimis, ,Cum non ab homine* et c. ,Tua*.

! Lc, XVIII, 12.

? Z, XXIII, 1.

3 Mt. XXII, 21.

85



Text viewManuscript line view