EN | ES |

Facsimile view

1005


< Page >

mus, quod iam mysterium?) operatur iniquitas, dubito, quod iuxta sit dies illa perdicionis et adesse festinent tempora, et quod in brevi iudi- cabit Dominus populum suum, tamen me aliquantulum consolatur hoc, quod sequitur:! ,,Quia im servis suis ipse Dominus miserebitur.

Item aliam videntur tenere opinionem Boemi 9 Hussiste, quod ab ecclesia debent tolli divicie et decime non solvi, iudicantes, sacer- dotes et alias personas ecclesiasticas administracionis bonorum tem- poralium fore incapaces, et in argumentum sui erroris adducunt in medium statum Christi et discipulorum eius ac primitive ecclesie. Iste modus loquendi non est recens vel novus, sed ab antiquis retro temporibus per Julianum apostatam practicatus. Legitur enim, quod postquam Julianus ille apostata, derelicto monasterio et fide Christi abnegata, pervenit ad imperium, ecclesiam Christi persequi imanis- sime cepit, et captus cupiditate sacrilega avariciam suam evangelii testimonio colorabat. Unde christianis dicebat: ,Christus vester dicit in evangelio suo: ,,Nisi quis renunciaverit omnibus, que possidet, non polest esse meus discipulus."2 Si ergo illius Christi vestri vultis esse discipuli, possessiones sive facultates temporales non potestis ha- bere." Et sub isto colore christianis su:s facultates auferebat, quem- admodum isti Boemi volunt facere et ideo non tantum Hussiste, sed pocius Julianiste merentur appellari. Talis eciam fuit error Aposto- licorum, quos Isidorus? VIIIO ethimologiarum libro inter heresiarchas aperte connumerat.

Sed si rectis oculis et incorrupta fide sacre Scripture testimoniis attenderent,9 procul dubio reperirent, quia nullum fuit / umquam tempus sive sub lege nature sive Scripture vel eciam gracie, in quo sacerdotes et ministri Domini in regimine et administracione rerum temporalium non fuerint principales. Videamus igitur et veritatem huius questionis subti ius inquiramus. Iuxta dictum Jeronimi 9 ,, Non afferamus stateras dolosas, sed afferamus stateram divinam de Scrip- turis sanctis tamquam de thesauris divinis et in illa, quid tenendum, senciendumve sit, appendamus,*4

3 A, B misterium

b) A, B Tercius error Bohemorum

9) A, B. De Juliano apostata in legenda sanctorum Petri et Pauli.

d) A, B. Impugnacio

e) A, B. 23, g $3 Non afferamus.

1 Deut XXXII, 36.

2 Luc XIV, 33.

3 Migne, P L, 82, 299.

* Migne, PL., 43, 132. Sv. Augustin, De baptismo: ,Non afferamus stateras dolosas, ubi appendamus quod volumus, et quoniam volumus, pro arbitrio nostro

dicentes: ,Hoc grave, hoc leve est, sed afferamus divinam siateram de Scripturis sanctis tamquam de thesauris dominicis, et in illa, quid sit gravius, appendamus.

79

Fol. 131}



Text viewManuscript line view