EN | ES |

Facsimile view

1005


< Page >

per eos, ut premittitur, attemptatas iuxta prophetel vocem „frons mulieris meretricis factus est, illis noluerunt erubescere | nec ad penitencie lamenta redire. Quinymo, ut ait idem propheta? b) confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt, sed dampnatis ac dampnandis assercionibus nituntur suas in hac parte malicias colorare, ©) contra quorum asserciones aliqua scribere sub vestra et veritatis correccione disposui, ne tam nephandos errores conniven- tibus oculis videar pertransisse, allegaciones seu connotaciones, ne verborum sensum impediant non in linea, sed in margine signaturus et per paucas, nam, ut audio, populus ille Iudaico imbutus spiritu, soli litteràli adherens sensui sanctorum doctorum ab ecclesia appro- batorum exposiciones non admittit.

Prout ex ipsius libelli continencia elicere potui,9 ipse populus Boemorum presupponit, quod sacerdotes eorum erant mali et pec- catores, et propterea asserunt, quod licuit eis ipsos occidere, eccle- sias et monasteria destruere, quemadmodum et fecerunt.

Nune ergo, licet absens corpore, presens tamen spiritu more poetico te alloquor: , Generacio prava atque perversa,* 3 popule stulte et insipiens, ut primo te apostolica feriam sentencia:4 , Tu quis es, qui judicas alienum servum? 9 Suo domino stat aut cadit,^ vel iuxta alium apostolum:59 Tu quis es, qui iudicas proximum tuum P 8) Nam qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem, detrahit legi et iu- dicat legem, si autem iudicas legem, non es factor legis, sed iudex. Unus est (enim) legislator et iudex, qui potest perdere et liberare M) aut iuxta illam evangelicam parabolam:6 , Quid vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem,? qui in oculo tuo est, non conside- ras? Ut quid vis tu ante tempus iudicare, falcem tuam mittere ?

1 Jer. III, 3.

2 Jer. VI, 15.

37.71, 8.

4 Rom., XIV, 4.

5 Jac. IV, 13.

6 Luc. VI, 41.

a) A in margine, B interpolováno: Regum, 3.

b) A in margine, B interpolováno: o. c.

c) A, B in margine Et ob hoc tamquam reales heretici sunt excommunicati cum omnibus eorum fautoribus et omnia eorum bona confiscata. De hereticis ,Excommunicamus* et c Cum secundum.*

d) A, B. Primus error Bohemorum.

e) A B. 2., q. 1. Multi* etc. Deus omnipotens* in fine, 2., q. 7 , Accusacio.*. B: Na druhé straně in margine: 10, 14.*

f) B tamZe: Jacobi 4.

g:B: proximum (suum) tuum.

h) A, B in marg : Luc. 6.

1) B. Luc, 6. Na druhé strané in margine: I., g. 1. Multi. j) B. mittens

63

Fol. 126



Text viewManuscript line view