la-ittb-test

Universal Dependencies - Latin - ITTB

LanguageLatin
ProjectITTB
Corpus Parttest
AnnotationPassarotti, Marco; Testori, Marinella; Zeman, Daniel; González Saavedra, Berta; Cecchini, Flavio Massimiliano

Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.

indexsentence 7 - 17 < sentence 18 - 28 > sentence 29 - 39

adhuc. res materialis intelligibilis efficitur per hoc quod a materia et materialibus conditionibus separatur. quod ergo est per sui naturam ab omni materia et materialibus conditionibus separatum, hoc est intelligibile secundum suam naturam. sed omne intelligibile intelligitur secundum quod est unum actu cum intelligente. ipse autem deus intelligens est, ut probatum est. igitur, cum sit immaterialis omnino, et sibi ipsi maxime sit unum, maxime seipsum intelligit. item. ex hoc aliquid actu intelligitur quod intellectus in actu et intellectum in actu unum sunt. diuinus autem intellectus est semper intellectus in actu: nihil enim est in potentia et imperfectum in deo. essentia autem dei secundum seipsam perfecte intelligibilis est, ut ex dictis patet.

Download XMLDownload textSentence viewDependency trees