la-ittb-test
Universal Dependencies - Latin - ITTB
Language | Latin |
---|
Project | ITTB |
---|
Corpus Part | test |
---|
Annotation | Passarotti, Marco; Testori, Marinella; Zeman, Daniel; González Saavedra, Berta; Cecchini, Flavio Massimiliano |
---|
View options
Tags:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
si igitur intelligeret per aliquam speciem quae non sit sua essentia, esset per aliquod aliud a sua essentia. quod est impossibile. non igitur intelligit per aliquam speciem quae non sit sua essentia. quod deus intelligit perfecte seipsum. ex hoc autem ulterius patet quod ipse seipsum perfecte intelligit. cum enim per speciem intelligibilem intellectus in rem intellectam feratur, ex duobus perfectio intellectualis operationis dependet. unum est ut species intelligibilis perfecte rei intellectae conformetur. aliud est ut perfecte intellectui coniungatur: quod quidem tanto fit amplius quanto intellectus in intelligendo maiorem efficaciam habet. ipsa autem diuina essentia quae est species intelligibilis qua intellectus diuinus intelligit, est ipsi deo penitus idem; est que intellectui idem omnino. seipsum igitur deus perfectissime cognoscit.
Download XML • Download text
• Sentence view • Dependency trees