Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
44 JUS REG. MONT. LIB. I, CAP. 1.
8 4. Omne autem jus montanum, quo utimur, aut pertinet
ad personas aut ad argentifodinas vel ad concessiones, peticiones
et corum coherencias.
Sed primo de personis videamus; parum est enim jus nosse,
$ sl persone, quarum statutum est intuitu, ignorentur.
Liber primus.
De personis in argentifodinis opportunis.
Cap. 1.
Superest primo videre propter noticiam juris montanorum
10 de singulis personis in argentifodio opportunis.
$ 1. Et sunt principales persone urburari, jurati, judices
ct magistri moncium, habentes a nostra regia majestate potestatem
reos judicandi; demum sunt scriptores urbure. $ 2. Sunt et ale
persone mediocres, ut scansores, mensorcs, carpentarii et custodes,
15 qui eciam ab hoc jurati dicuntur, ut utilia faciant et inutilia
pretermittant; et quidquid infra terminos lpsis commissos sinistri
viderit vel audierit, magistris moncium et colonis denuncient
et accusent; quorum testimonium in his sufficiens atque validum
approbatur. $ 3. Sunt postea coloni principales, qui vulgariter
2% gewerken dicuntur,® ct secundarii et tercii etdoinceps, qui vulgariter
lehenhewer dicuntur, ad quos lucrum et dampnum illarum
argentifodinarum, quas exceolunt, principaliter dinoscitur pertinerc.
8 4. Preterea sunt et alie multe persone, quarum coloni utuntur
opera supradicti, de quibus infra suis locis plenius edicetur.
25 Liber I. Cap. 1. a) vocantur W, E, V.